22 | GEN 1:22 | Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. |
28 | GEN 1:28 | Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. |
207 | GEN 9:1 | Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. |
227 | GEN 9:21 | Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. |
232 | GEN 9:26 | Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. |
245 | GEN 10:10 | Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. |
276 | GEN 11:9 | Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. |
302 | GEN 12:3 | Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. |
307 | GEN 12:8 | Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. |
322 | GEN 13:3 | Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, |
339 | GEN 14:2 | inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. |
345 | GEN 14:8 | Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: |
356 | GEN 14:19 | benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: |
396 | GEN 16:14 | Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. |
528 | GEN 21:14 | Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. |
545 | GEN 21:31 | Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. |
547 | GEN 21:33 | Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. |
567 | GEN 22:19 | Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. |
569 | GEN 22:21 | Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, |
571 | GEN 22:23 | ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. |
606 | GEN 24:14 | Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. |
607 | GEN 24:15 | Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: |
610 | GEN 24:18 | Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. |
616 | GEN 24:24 | Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. |
619 | GEN 24:27 | dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. |
638 | GEN 24:46 | Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. |
639 | GEN 24:47 | Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. |
642 | GEN 24:50 | Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. |
679 | GEN 25:20 | qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. |
716 | GEN 26:23 | Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, |
726 | GEN 26:33 | Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. |
727 | GEN 26:34 | Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: |
751 | GEN 27:23 | Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, |
762 | GEN 27:34 | Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. |
776 | GEN 28:2 | sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. |
779 | GEN 28:5 | Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. |
784 | GEN 28:10 | Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. |
793 | GEN 28:19 | Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. |
825 | GEN 29:29 | cui pater servam Balam tradiderat. |
834 | GEN 30:3 | At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. |
835 | GEN 30:4 | Deditque illi Balam in conjugium: quæ, |
838 | GEN 30:7 | Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, |
887 | GEN 31:13 | Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. |
1013 | GEN 35:1 | Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. |
1015 | GEN 35:3 | Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. |
1018 | GEN 35:6 | Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. |
1020 | GEN 35:8 | Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. |
1027 | GEN 35:15 | vocansque nomen loci illius Bethel. |
1030 | GEN 35:18 | Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. |
1031 | GEN 35:19 | Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. |
1034 | GEN 35:22 | Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. |
1036 | GEN 35:24 | Filii Rachel: Joseph et Benjamin. |
1037 | GEN 35:25 | Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali. |
1044 | GEN 36:3 | Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. |
1045 | GEN 36:4 | Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: |
1051 | GEN 36:10 | et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. |
1054 | GEN 36:13 | Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. |
1058 | GEN 36:17 | Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. |
1068 | GEN 36:27 | Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. |
1073 | GEN 36:32 | Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. |
1074 | GEN 36:33 | Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. |
1076 | GEN 36:35 | Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. |
1079 | GEN 36:38 | Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. |
1086 | GEN 37:2 | Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. |
1257 | GEN 42:4 | Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: |
1289 | GEN 42:36 | dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt. |
1305 | GEN 43:14 | Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. |
1306 | GEN 43:15 | Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. |
1307 | GEN 43:16 | Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie. |
1320 | GEN 43:29 | Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. |
1325 | GEN 43:34 | sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. |
1337 | GEN 44:12 | Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. |
1353 | GEN 44:28 | Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. |
1365 | GEN 45:6 | Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. |
1371 | GEN 45:12 | En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. |
1373 | GEN 45:14 | Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. |
1381 | GEN 45:22 | Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: |
1404 | GEN 46:17 | Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. |
1406 | GEN 46:19 | Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. |
1408 | GEN 46:21 | Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. |
1412 | GEN 46:25 | Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem. |
1459 | GEN 48:7 | Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. |
1467 | GEN 48:15 | Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: |
1472 | GEN 48:20 | Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. |
1500 | GEN 49:26 | Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. |
1501 | GEN 49:27 | Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.] |
1536 | EXO 1:3 | Issachar, Zabulon et Benjamin, |
1553 | EXO 1:20 | Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis. |
1892 | EXO 14:2 | Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare. |
1899 | EXO 14:9 | Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. |
2010 | EXO 18:10 | Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti. |