Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   C    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

8  GEN 1:8  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
9  GEN 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
21  GEN 1:21  Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
22  GEN 1:22  Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
28  GEN 1:28  Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
33  GEN 2:2  Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
57  GEN 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
58  GEN 3:2  Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
67  GEN 3:11  Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
81  GEN 4:1  Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
82  GEN 4:2  Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
83  GEN 4:3  Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
85  GEN 4:5  Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
88  GEN 4:8  Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
89  GEN 4:9  Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
92  GEN 4:12  Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
93  GEN 4:13  Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
95  GEN 4:15  Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
96  GEN 4:16  Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
97  GEN 4:17  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
104  GEN 4:24  Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.]
105  GEN 4:25  Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
115  GEN 5:9  Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
118  GEN 5:12  Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
119  GEN 5:13  Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
120  GEN 5:14  Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
137  GEN 5:31  Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
139  GEN 6:1  Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
148  GEN 6:10  Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
149  GEN 6:11  Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
150  GEN 6:12  Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
170  GEN 7:10  Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
173  GEN 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
181  GEN 7:21  Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
190  GEN 8:6  Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
201  GEN 8:17  Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
206  GEN 8:22  Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
207  GEN 9:1  Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
220  GEN 9:14  Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
224  GEN 9:18  Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
226  GEN 9:20  Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
228  GEN 9:22  Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
231  GEN 9:25  ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]
232  GEN 9:26  Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
233  GEN 9:27  Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.]
236  GEN 10:1  Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
239  GEN 10:4  Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
241  GEN 10:6  Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
242  GEN 10:7  Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
243  GEN 10:8  Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
245  GEN 10:10  Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
246  GEN 10:11  De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
247  GEN 10:12  Resen quoque inter Niniven et Chale: c est civitas magna.
249  GEN 10:14  et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
250  GEN 10:15  Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
253  GEN 10:18  et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et postc disseminati sunt populi Chananæorum.
254  GEN 10:19  Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
255  GEN 10:20  Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
269  GEN 11:2  Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
295  GEN 11:28  Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.
298  GEN 11:31  Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
304  GEN 12:5  Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
305  GEN 12:6  pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra.
310  GEN 12:11  Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier:
313  GEN 12:14  Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
326  GEN 13:7  Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
331  GEN 13:12  Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
338  GEN 14:1  Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
341  GEN 14:4  Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
342  GEN 14:5  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
343  GEN 14:6  et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
344  GEN 14:7  Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
346  GEN 14:9  scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
354  GEN 14:17  Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
367  GEN 15:6  Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
368  GEN 15:7  Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
373  GEN 15:12  Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
378  GEN 15:17  Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
380  GEN 15:19  Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
382  GEN 15:21  et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
384  GEN 16:2  dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
385  GEN 16:3  tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.
388  GEN 16:6  Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
389  GEN 16:7  Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
396  GEN 16:14  Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
401  GEN 17:3  Cecidit Abram pronus in faciem.