3 | GEN 1:3 | Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. |
4 | GEN 1:4 | Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. |
7 | GEN 1:7 | Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. |
9 | GEN 1:9 | Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. |
10 | GEN 1:10 | Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
11 | GEN 1:11 | Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. |
12 | GEN 1:12 | Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
13 | GEN 1:13 | Et factum est vespere et mane, dies tertius. |
15 | GEN 1:15 | ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. |
17 | GEN 1:17 | Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, |
18 | GEN 1:18 | et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
19 | GEN 1:19 | Et factum est vespere et mane, dies quartus. |
21 | GEN 1:21 | Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. |
23 | GEN 1:23 | Et factum est vespere et mane, dies quintus. |
25 | GEN 1:25 | Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |
27 | GEN 1:27 | Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. |
29 | GEN 1:29 | Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: |
30 | GEN 1:30 | et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. |
31 | GEN 1:31 | Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |
34 | GEN 2:3 | Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. |
41 | GEN 2:10 | Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. |
44 | GEN 2:13 | Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. |
45 | GEN 2:14 | Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. |
47 | GEN 2:16 | præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; |
53 | GEN 2:22 | Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. |
56 | GEN 2:25 | Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. |
63 | GEN 3:7 | Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. |
64 | GEN 3:8 | Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. |
69 | GEN 3:13 | Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. |
70 | GEN 3:14 | Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. |
76 | GEN 3:20 | Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. |
78 | GEN 3:22 | et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. |
79 | GEN 3:23 | Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. |
80 | GEN 3:24 | Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. |
88 | GEN 4:8 | Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. |
89 | GEN 4:9 | Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? |
94 | GEN 4:14 | Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. |
96 | GEN 4:16 | Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. |
101 | GEN 4:21 | Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. |
106 | GEN 4:26 | Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. |
110 | GEN 5:4 | Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. |
111 | GEN 5:5 | Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. |
112 | GEN 5:6 | Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. |
113 | GEN 5:7 | Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. |
114 | GEN 5:8 | Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. |
115 | GEN 5:9 | Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. |
117 | GEN 5:11 | Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. |
119 | GEN 5:13 | Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. |
120 | GEN 5:14 | Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. |
122 | GEN 5:16 | Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. |
123 | GEN 5:17 | Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. |
125 | GEN 5:19 | Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. |
126 | GEN 5:20 | Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. |
128 | GEN 5:22 | Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. |
129 | GEN 5:23 | Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. |
132 | GEN 5:26 | Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. |
133 | GEN 5:27 | Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. |
137 | GEN 5:31 | Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |
144 | GEN 6:6 | pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, |
148 | GEN 6:10 | Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. |
153 | GEN 6:15 | Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. |
155 | GEN 6:17 | Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. |
157 | GEN 6:19 | Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. |
162 | GEN 7:2 | Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. |
166 | GEN 7:6 | Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. |
167 | GEN 7:7 | Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. |
176 | GEN 7:16 | Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. |
179 | GEN 7:19 | Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. |
183 | GEN 7:23 | Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. |
186 | GEN 8:2 | Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. |
192 | GEN 8:8 | Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. |
194 | GEN 8:10 | Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. |
196 | GEN 8:12 | Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. |
200 | GEN 8:16 | Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. |
202 | GEN 8:18 | Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. |
207 | GEN 9:1 | Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. |
208 | GEN 9:2 | Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. |
209 | GEN 9:3 | Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. |
210 | GEN 9:4 | Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. |
215 | GEN 9:9 | Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: |
222 | GEN 9:16 | Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. |
224 | GEN 9:18 | Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. |
230 | GEN 9:24 | Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, |
235 | GEN 9:29 | Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est. |
239 | GEN 10:4 | Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. |
261 | GEN 10:26 | Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, |
263 | GEN 10:28 | et Ebal, et Abimaël, Saba, |
265 | GEN 10:30 | Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. |
268 | GEN 11:1 | Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. |
273 | GEN 11:6 | et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. |
276 | GEN 11:9 | Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. |
284 | GEN 11:17 | Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. |
297 | GEN 11:30 | Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. |
299 | GEN 11:32 | Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. |
300 | GEN 12:1 | Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. |
303 | GEN 12:4 | Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. |
307 | GEN 12:8 | Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. |
314 | GEN 12:15 | Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. |
321 | GEN 13:2 | Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. |