| 1 | GEN 1:1 | In principio creavit Deus cælum et terram. |
| 32 | GEN 2:1 | Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. |
| 35 | GEN 2:4 | Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, |
| 52 | GEN 2:21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. |
| 71 | GEN 3:15 | Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] |
| 75 | GEN 3:19 | In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. |
| 98 | GEN 4:18 | Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. |
| 107 | GEN 5:1 | Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
| 135 | GEN 5:29 | vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
| 161 | GEN 7:1 | Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. |
| 173 | GEN 7:13 | In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: |
| 197 | GEN 8:13 | Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. |
| 266 | GEN 10:31 | Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. |
| 342 | GEN 14:5 | Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, |
| 347 | GEN 14:10 | Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. |
| 379 | GEN 15:18 | In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, |
| 383 | GEN 16:1 | Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, |
| 384 | GEN 16:2 | dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, |
| 387 | GEN 16:5 | Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. |
| 393 | GEN 16:11 | Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. |
| 396 | GEN 16:14 | Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. |
| 397 | GEN 16:15 | Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. |
| 398 | GEN 16:16 | Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. |
| 410 | GEN 17:12 | Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: |
| 416 | GEN 17:18 | Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. |
| 417 | GEN 17:19 | Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. |
| 418 | GEN 17:20 | Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. |
| 419 | GEN 17:21 | Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. |
| 421 | GEN 17:23 | Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. |
| 423 | GEN 17:25 | Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. |
| 424 | GEN 17:26 | Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: |
| 432 | GEN 18:7 | Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. |
| 434 | GEN 18:9 | Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. |
| 467 | GEN 19:9 | At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. |
| 480 | GEN 19:22 | Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. |
| 482 | GEN 19:24 | Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: |
| 501 | GEN 20:5 | nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. |
| 517 | GEN 21:3 | Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: |
| 519 | GEN 21:5 | cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. |
| 523 | GEN 21:9 | Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: |
| 524 | GEN 21:10 | Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. |
| 526 | GEN 21:12 | Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. |
| 545 | GEN 21:31 | Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. |
| 550 | GEN 22:2 | Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. |
| 551 | GEN 22:3 | Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. |
| 554 | GEN 22:6 | Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, |
| 555 | GEN 22:7 | dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? |
| 557 | GEN 22:9 | Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. |
| 562 | GEN 22:14 | Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. |
| 596 | GEN 24:4 | sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. |
| 606 | GEN 24:14 | Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. |
| 613 | GEN 24:21 | Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. |
| 618 | GEN 24:26 | Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, |
| 623 | GEN 24:31 | dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. |
| 633 | GEN 24:41 | Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. |
| 639 | GEN 24:47 | Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. |
| 646 | GEN 24:54 | Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum. |
| 653 | GEN 24:61 | Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. |
| 654 | GEN 24:62 | Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: |
| 656 | GEN 24:64 | Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, |
| 657 | GEN 24:65 | et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. |
| 658 | GEN 24:66 | Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. |
| 664 | GEN 25:5 | Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: |
| 665 | GEN 25:6 | filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. |
| 668 | GEN 25:9 | Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, |
| 670 | GEN 25:11 | Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. |
| 671 | GEN 25:12 | Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et |
| 672 | GEN 25:13 | hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, |
| 675 | GEN 25:16 | Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. |
| 676 | GEN 25:17 | Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. |
| 678 | GEN 25:19 | Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: |
| 680 | GEN 25:21 | Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. |
| 685 | GEN 25:26 | Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. |
| 687 | GEN 25:28 | Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. |
| 691 | GEN 25:32 | Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? |
| 694 | GEN 26:1 | Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. |
| 699 | GEN 26:6 | Mansit itaque Isaac in Geraris. |
| 705 | GEN 26:12 | Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. |
| 709 | GEN 26:16 | in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. |
| 713 | GEN 26:20 | Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. |
| 714 | GEN 26:21 | Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. |
| 718 | GEN 26:25 | Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. |
| 720 | GEN 26:27 | locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? |
| 724 | GEN 26:31 | surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. |
| 725 | GEN 26:32 | Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. |
| 728 | GEN 26:35 | quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. |
| 729 | GEN 27:1 | Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. |
| 741 | GEN 27:13 | Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. |
| 748 | GEN 27:20 | Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. |
| 749 | GEN 27:21 | Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. |
| 750 | GEN 27:22 | Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. |
| 758 | GEN 27:30 | Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, |
| 760 | GEN 27:32 | Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. |
| 761 | GEN 27:33 | Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? |