Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   M    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

10  GEN 1:10  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
68  GEN 3:12  Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
72  GEN 3:16  Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
93  GEN 4:13  Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
98  GEN 4:18  Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
108  GEN 5:2  Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
118  GEN 5:12  Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
119  GEN 5:13  Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
121  GEN 5:15  Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
122  GEN 5:16  Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
123  GEN 5:17  Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
127  GEN 5:21  Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
128  GEN 5:22  Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
131  GEN 5:25  Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
132  GEN 5:26  Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
133  GEN 5:27  Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
198  GEN 8:14  Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
231  GEN 9:25  ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]
237  GEN 10:2  Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
241  GEN 10:6  Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
248  GEN 10:13  At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
258  GEN 10:23  Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
265  GEN 10:30  Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
295  GEN 11:28  Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.
296  GEN 11:29  Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
337  GEN 13:18  Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino.
344  GEN 14:7  Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
350  GEN 14:13  Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
355  GEN 14:18  At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
361  GEN 14:24  exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
364  GEN 15:3  Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
392  GEN 16:10  Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.
412  GEN 17:14  Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
426  GEN 18:1  Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
460  GEN 19:2  et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
495  GEN 19:37  Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
496  GEN 19:38  Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
498  GEN 20:2  Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
568  GEN 22:20  His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
571  GEN 22:23  ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.
572  GEN 22:24  Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.
589  GEN 23:17  Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
591  GEN 23:19  Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.
602  GEN 24:10  Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
607  GEN 24:15  Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
616  GEN 24:24  Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.
639  GEN 24:47  Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
647  GEN 24:55  Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
661  GEN 25:2  quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
663  GEN 25:4  At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
668  GEN 25:9  Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
672  GEN 25:13  hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
673  GEN 25:14  Masma quoque, et Duma, et Massa,
679  GEN 25:20  qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
699  GEN 26:6  Mansit itaque Isaac in Geraris.
776  GEN 28:2  sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
779  GEN 28:5  Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
780  GEN 28:6  Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
783  GEN 28:9  ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
799  GEN 29:3  Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
815  GEN 29:19  Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
831  GEN 29:35  Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
861  GEN 30:30  Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
878  GEN 31:4  Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
892  GEN 31:18  Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
931  GEN 32:3  Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
932  GEN 32:4  Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
979  GEN 33:18  Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum.
1021  GEN 35:9  Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
1031  GEN 35:19  Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
1038  GEN 35:26  Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
1039  GEN 35:27  Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
1054  GEN 36:13  Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
1058  GEN 36:17  Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
1064  GEN 36:23  Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
1074  GEN 36:33  Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
1076  GEN 36:35  Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
1077  GEN 36:36  Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
1080  GEN 36:39  Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
1083  GEN 36:42  dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
1084  GEN 36:43  dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
1098  GEN 37:14  Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
1112  GEN 37:28  Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.
1120  GEN 37:36  Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
1137  GEN 38:17  dixit: Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
1140  GEN 38:20  Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
1247  GEN 41:51  Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
1269  GEN 42:16  Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.