184 | GEN 7:24 | Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. |
205 | GEN 8:21 | Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. |
244 | GEN 10:9 | et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. |
264 | GEN 10:29 | et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. |
334 | GEN 13:15 | Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. |
340 | GEN 14:3 | Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis. |
398 | GEN 16:16 | Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. |
457 | GEN 18:32 | Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. |
460 | GEN 19:2 | et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. |
513 | GEN 20:17 | Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: |
609 | GEN 24:17 | Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. |
663 | GEN 25:4 | At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. |
694 | GEN 26:1 | Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. |
707 | GEN 26:14 | habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, |
719 | GEN 26:26 | Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, |
769 | GEN 27:41 | Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. |
810 | GEN 29:14 | respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, |
960 | GEN 32:32 | Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. |
976 | GEN 33:15 | Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. |
1009 | GEN 34:28 | Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, |
1043 | GEN 36:2 | Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: |
1046 | GEN 36:5 | Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. |
1052 | GEN 36:11 | Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. |
1055 | GEN 36:14 | Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. |
1056 | GEN 36:15 | Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, |
1059 | GEN 36:18 | Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. |
1064 | GEN 36:23 | Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. |
1066 | GEN 36:25 | habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. |
1082 | GEN 36:41 | dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
1121 | GEN 38:1 | Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. |
1124 | GEN 38:4 | Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan. |
1128 | GEN 38:8 | Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. |
1132 | GEN 38:12 | Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. |
1140 | GEN 38:20 | Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam, |
1244 | GEN 41:48 | Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. |
1247 | GEN 41:51 | Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. |
1253 | GEN 41:57 | Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent. |
1264 | GEN 42:11 | Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. |
1311 | GEN 43:20 | locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: |
1343 | GEN 44:18 | Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem |
1374 | GEN 45:15 | Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. |
1376 | GEN 45:17 | Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, |
1399 | GEN 46:12 | Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. |
1408 | GEN 46:21 | Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. |
1414 | GEN 46:27 | Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. |
1462 | GEN 48:10 | Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, |
1502 | GEN 49:28 | Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. |
1524 | GEN 50:17 | ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. |
1612 | EXO 4:10 | Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. |
1615 | EXO 4:13 | At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. |
1642 | EXO 5:9 | Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. |
1653 | EXO 5:20 | Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: |
1674 | EXO 6:18 | Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. |
1678 | EXO 6:22 | Filii quoque Oziel: Misaël, et Elisaphan, et Sethri. |
1695 | EXO 7:9 | Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. |
1719 | EXO 8:4 | Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. |
1771 | EXO 9:28 | Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. |
1793 | EXO 10:15 | Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto. |
1837 | EXO 12:20 | Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. |
1849 | EXO 12:32 | Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. |
1850 | EXO 12:33 | Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. |
1861 | EXO 12:44 | Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. |
1864 | EXO 12:47 | Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. |
1881 | EXO 13:13 | Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. |
1924 | EXO 15:3 | Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus, |
2012 | EXO 18:12 | Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. |
2158 | EXO 23:13 | Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. |
2166 | EXO 23:21 | Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. |
2181 | EXO 24:3 | Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. |
2185 | EXO 24:7 | Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. |
2235 | EXO 25:39 | Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. |
2290 | EXO 27:17 | Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. |
2305 | EXO 28:11 | Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: |
2372 | EXO 29:35 | Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum: |
2427 | EXO 31:6 | Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, |
2470 | EXO 32:31 | Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, |
2492 | EXO 33:18 | Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. |
2508 | EXO 34:11 | Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. |
2516 | EXO 34:19 | Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. |
2537 | EXO 35:5 | Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, |
2561 | EXO 35:29 | Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. |
2566 | EXO 35:34 | dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: |
2568 | EXO 36:1 | Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. |
2657 | EXO 38:23 | juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. |
2658 | EXO 38:24 | Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. |
2659 | EXO 38:25 | Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. |
2774 | LEV 2:11 | Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. |
2795 | LEV 3:16 | adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit |
2815 | LEV 4:19 | Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: |
2827 | LEV 4:31 | Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. |
2831 | LEV 4:35 | Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. |
2871 | LEV 6:14 | quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino |
2873 | LEV 6:16 | Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. |
2879 | LEV 6:22 | Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. |
2883 | LEV 7:3 | Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: |
2886 | LEV 7:6 | Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. |
2907 | LEV 7:27 | Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. |
2932 | LEV 8:14 | Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, |
2936 | LEV 8:18 | Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, |
2940 | LEV 8:22 | Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: |