20 | GEN 1:20 | Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. |
24 | GEN 1:24 | Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. |
39 | GEN 2:8 | Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. |
40 | GEN 2:9 | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. |
42 | GEN 2:11 | Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: |
81 | GEN 4:1 | Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. |
95 | GEN 4:15 | Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. |
98 | GEN 4:18 | Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. |
105 | GEN 4:25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. |
116 | GEN 5:10 | Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. |
127 | GEN 5:21 | Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. |
156 | GEN 6:18 | Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. |
238 | GEN 10:3 | Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. |
241 | GEN 10:6 | Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. |
243 | GEN 10:8 | Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, |
249 | GEN 10:14 | et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. |
260 | GEN 10:25 | Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. |
279 | GEN 11:12 | Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. |
283 | GEN 11:16 | Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. |
284 | GEN 11:17 | Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. |
285 | GEN 11:18 | Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. |
286 | GEN 11:19 | Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. |
294 | GEN 11:27 | Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. |
308 | GEN 12:9 | Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. |
314 | GEN 12:15 | Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. |
316 | GEN 12:17 | Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. |
317 | GEN 12:18 | Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? |
319 | GEN 12:20 | Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat. |
326 | GEN 13:7 | Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. |
338 | GEN 14:1 | Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium |
343 | GEN 14:6 | et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. |
346 | GEN 14:9 | scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. |
381 | GEN 15:20 | et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, |
395 | GEN 16:13 | Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. |
396 | GEN 16:14 | Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. |
397 | GEN 16:15 | Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. |
399 | GEN 17:1 | Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. |
400 | GEN 17:2 | Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. |
415 | GEN 17:17 | Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? |
419 | GEN 17:21 | Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. |
430 | GEN 18:5 | Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. |
437 | GEN 18:12 | Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? |
462 | GEN 19:4 | Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. |
489 | GEN 19:31 | Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. |
495 | GEN 19:37 | Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. |
497 | GEN 20:1 | Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. |
509 | GEN 20:13 | Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. |
535 | GEN 21:21 | Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. |
536 | GEN 21:22 | Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. |
547 | GEN 21:33 | Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. |
548 | GEN 21:34 | Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis. |
555 | GEN 22:7 | dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? |
556 | GEN 22:8 | Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. |
564 | GEN 22:16 | Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: |
570 | GEN 22:22 | et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, |
594 | GEN 24:2 | Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum, |
601 | GEN 24:9 | Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. |
609 | GEN 24:17 | Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. |
614 | GEN 24:22 | Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. |
617 | GEN 24:25 | Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. |
640 | GEN 24:48 | Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. |
645 | GEN 24:53 | Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. |
672 | GEN 25:13 | hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, |
684 | GEN 25:25 | Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. |
694 | GEN 26:1 | Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. |
701 | GEN 26:8 | Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. |
702 | GEN 26:9 | Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. |
703 | GEN 26:10 | Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: |
707 | GEN 26:14 | habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, |
711 | GEN 26:18 | rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. |
715 | GEN 26:22 | Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. |
719 | GEN 26:26 | Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, |
742 | GEN 27:14 | Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. |
746 | GEN 27:18 | Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? |
791 | GEN 28:17 | Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. |
797 | GEN 29:1 | Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. |
843 | GEN 30:12 | Peperit quoque Zelpha alterum. |
846 | GEN 30:15 | Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. |
852 | GEN 30:21 | Post quem peperit filiam, nomine Dinam. |
869 | GEN 30:38 | Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. |
875 | GEN 31:1 | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: |
884 | GEN 31:10 | Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. |
949 | GEN 32:21 | Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. |
950 | GEN 32:22 | Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. |
959 | GEN 32:31 | Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. |
960 | GEN 32:32 | Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. |
966 | GEN 33:5 | Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. |
975 | GEN 33:14 | Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. |
999 | GEN 34:18 | Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, |
1011 | GEN 34:30 | Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. |
1045 | GEN 36:4 | Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: |
1080 | GEN 36:39 | Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. |
1082 | GEN 36:41 | dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
1098 | GEN 37:14 | Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: |
1101 | GEN 37:17 | Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. |