Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   R    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

82  GEN 4:2  Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
183  GEN 7:23  Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
185  GEN 8:1  Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
187  GEN 8:3  Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.
188  GEN 8:4  Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
238  GEN 10:3  Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
242  GEN 10:7  Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
247  GEN 10:12  Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna.
285  GEN 11:18  Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
286  GEN 11:19  Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
287  GEN 11:20  Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
288  GEN 11:21  Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
322  GEN 13:3  Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
342  GEN 14:5  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
344  GEN 14:7  Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
353  GEN 14:16  Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
381  GEN 15:20  et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
391  GEN 16:9  Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
435  GEN 18:10  Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
452  GEN 18:27  Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
454  GEN 18:29  Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
455  GEN 18:30  Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
467  GEN 19:9  At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
484  GEN 19:26  Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
506  GEN 20:10  Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
507  GEN 20:11  Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
520  GEN 21:6  Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
521  GEN 21:7  Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?
540  GEN 21:26  Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
567  GEN 22:19  Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
571  GEN 22:23  ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.
572  GEN 22:24  Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.
577  GEN 23:5  Responderunt filii Heth, dicentes:
582  GEN 23:10  Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
586  GEN 23:14  Responditque Ephron:
597  GEN 24:5  Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es?
607  GEN 24:15  Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
621  GEN 24:29  Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
625  GEN 24:33  Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere.
637  GEN 24:45  Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
642  GEN 24:50  Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
643  GEN 24:51  En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
645  GEN 24:53  Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
647  GEN 24:55  Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
653  GEN 24:61  Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.
656  GEN 24:64  Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
679  GEN 25:20  qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
680  GEN 25:21  Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
687  GEN 25:28  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
701  GEN 26:8  Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
702  GEN 26:9  Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.
709  GEN 26:16  in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
728  GEN 26:35  quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
733  GEN 27:5  Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
748  GEN 27:20  Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
752  GEN 27:24  ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
764  GEN 27:36  At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
765  GEN 27:37  Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
770  GEN 27:42  Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
774  GEN 27:46  Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
779  GEN 28:5  Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syrad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
802  GEN 29:6  Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
805  GEN 29:9  Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
808  GEN 29:12  et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo.
812  GEN 29:16  Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
813  GEN 29:17  Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
814  GEN 29:18  Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
815  GEN 29:19  Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
816  GEN 29:20  Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
821  GEN 29:25  et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
822  GEN 29:26  Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
824  GEN 29:28  Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
828  GEN 29:32  Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
829  GEN 29:33  Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
832  GEN 30:1  Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
837  GEN 30:6  Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
838  GEN 30:7  Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
839  GEN 30:8  pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.
845  GEN 30:14  Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
846  GEN 30:15  Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
847  GEN 30:16  Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
850  GEN 30:19  Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
853  GEN 30:22  Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
864  GEN 30:33  Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
877  GEN 31:3  maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
878  GEN 31:4  Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
888  GEN 31:14  Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus etreditate domus patris nostri?
893  GEN 31:19  Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
905  GEN 31:31  Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
906  GEN 31:32  Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
907  GEN 31:33  Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
917  GEN 31:43  Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
935  GEN 32:7  Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
938  GEN 32:10  Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi:
955  GEN 32:27  Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
956  GEN 32:28  Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.
958  GEN 32:30  Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.