2 | GEN 1:2 | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
4 | GEN 1:4 | Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. |
5 | GEN 1:5 | Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. |
6 | GEN 1:6 | Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. |
7 | GEN 1:7 | Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. |
9 | GEN 1:9 | Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. |
10 | GEN 1:10 | Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
11 | GEN 1:11 | Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. |
12 | GEN 1:12 | Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
18 | GEN 1:18 | et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
20 | GEN 1:20 | Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. |
21 | GEN 1:21 | Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. |
24 | GEN 1:24 | Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. |
25 | GEN 1:25 | Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |
26 | GEN 1:26 | et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. |
28 | GEN 1:28 | Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. |
29 | GEN 1:29 | Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: |
30 | GEN 1:30 | et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. |
31 | GEN 1:31 | Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |
33 | GEN 2:2 | Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. |
34 | GEN 2:3 | Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. |
36 | GEN 2:5 | et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: |
37 | GEN 2:6 | sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. |
40 | GEN 2:9 | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. |
41 | GEN 2:10 | Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. |
42 | GEN 2:11 | Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: |
43 | GEN 2:12 | et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. |
48 | GEN 2:17 | de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. |
49 | GEN 2:18 | Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. |
50 | GEN 2:19 | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. |
51 | GEN 2:20 | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. |
52 | GEN 2:21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. |
54 | GEN 2:23 | Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. |
55 | GEN 2:24 | Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. |
56 | GEN 2:25 | Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. |
57 | GEN 3:1 | Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? |
59 | GEN 3:3 | de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. |
61 | GEN 3:5 | Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. |
62 | GEN 3:6 | Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. |
63 | GEN 3:7 | Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. |
64 | GEN 3:8 | Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. |
65 | GEN 3:9 | Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? |
66 | GEN 3:10 | Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. |
67 | GEN 3:11 | Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? |
70 | GEN 3:14 | Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. |
71 | GEN 3:15 | Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] |
72 | GEN 3:16 | Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. |
73 | GEN 3:17 | Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. |
74 | GEN 3:18 | Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. |
78 | GEN 3:22 | et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. |
80 | GEN 3:24 | Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. |
82 | GEN 4:2 | Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. |
83 | GEN 4:3 | Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. |
84 | GEN 4:4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. |
87 | GEN 4:7 | nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. |
88 | GEN 4:8 | Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. |