Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   g    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

9  GEN 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
10  GEN 1:10  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11  GEN 1:11  Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
12  GEN 1:12  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
14  GEN 1:14  Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
16  GEN 1:16  Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
21  GEN 1:21  Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
24  GEN 1:24  Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
25  GEN 1:25  Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
26  GEN 1:26  et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
27  GEN 1:27  Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
29  GEN 1:29  Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
32  GEN 2:1  Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
35  GEN 2:4  Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,
36  GEN 2:5  et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
37  GEN 2:6  sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
38  GEN 2:7  Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
40  GEN 2:9  Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
41  GEN 2:10  Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
45  GEN 2:14  Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
46  GEN 2:15  Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
47  GEN 2:16  præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
48  GEN 2:17  de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
50  GEN 2:19  Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
52  GEN 2:21  Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
54  GEN 2:23  Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
57  GEN 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
58  GEN 3:2  Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
59  GEN 3:3  de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
62  GEN 3:6  Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
63  GEN 3:7  Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
64  GEN 3:8  Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
67  GEN 3:11  Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
68  GEN 3:12  Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
70  GEN 3:14  Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
73  GEN 3:17  Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
74  GEN 3:18  Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
78  GEN 3:22  et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
80  GEN 3:24  Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
81  GEN 4:1  Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
82  GEN 4:2  Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
84  GEN 4:4  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
87  GEN 4:7  nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
88  GEN 4:8  Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
89  GEN 4:9  Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
90  GEN 4:10  Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
91  GEN 4:11  Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
92  GEN 4:12  Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
94  GEN 4:14  Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
95  GEN 4:15  Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
96  GEN 4:16  Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
97  GEN 4:17  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
98  GEN 4:18  Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
101  GEN 4:21  Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
102  GEN 4:22  Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
104  GEN 4:24  Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.]
105  GEN 4:25  Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
107  GEN 5:1  Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
109  GEN 5:3  Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
110  GEN 5:4  Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
111  GEN 5:5  Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
112  GEN 5:6  Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
113  GEN 5:7  Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
114  GEN 5:8  Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
115  GEN 5:9  Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
116  GEN 5:10  Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
117  GEN 5:11  Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
118  GEN 5:12  Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
119  GEN 5:13  Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.