Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   l    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

1  GEN 1:1  In principio creavit Deuslum et terram.
3  GEN 1:3  Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
4  GEN 1:4  Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
5  GEN 1:5  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
8  GEN 1:8  Vocavitque Deus firmamentum,lum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
9  GEN 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sublo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
10  GEN 1:10  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11  GEN 1:11  Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
12  GEN 1:12  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
14  GEN 1:14  Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamentoli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
15  GEN 1:15  ut luceant in firmamentoli, et illuminent terram. Et factum est ita.
16  GEN 1:16  Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
17  GEN 1:17  Et posuit eas in firmamentoli, ut lucerent super terram,
18  GEN 1:18  et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
20  GEN 1:20  Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamentoli.
21  GEN 1:21  Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
22  GEN 1:22  Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
24  GEN 1:24  Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
25  GEN 1:25  Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
26  GEN 1:26  et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus li, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
27  GEN 1:27  Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
28  GEN 1:28  Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus li, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
29  GEN 1:29  Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
30  GEN 1:30  et cunctis animantibus terræ, omnique volucri li, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
31  GEN 1:31  Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
32  GEN 2:1  Igitur perfecti suntli et terra, et omnis ornatus eorum.
33  GEN 2:2  Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
34  GEN 2:3  Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
35  GEN 2:4  Istæ sunt generationesli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deuslum et terram,
36  GEN 2:5  et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
38  GEN 2:7  Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
39  GEN 2:8  Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
40  GEN 2:9  Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
41  GEN 2:10  Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
42  GEN 2:11  Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
43  GEN 2:12  et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
44  GEN 2:13  Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
45  GEN 2:14  Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
46  GEN 2:15  Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
47  GEN 2:16  præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
48  GEN 2:17  de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
49  GEN 2:18  Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
50  GEN 2:19  Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus li, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
51  GEN 2:20  Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia li, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
52  GEN 2:21  Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
53  GEN 2:22  Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
55  GEN 2:24  Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
56  GEN 2:25  Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
57  GEN 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
58  GEN 3:2  Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
59  GEN 3:3  de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.