1 | GEN 1:1 | In principio creavit Deus cælum et terram. |
2 | GEN 1:2 | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
4 | GEN 1:4 | Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. |
5 | GEN 1:5 | Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. |
6 | GEN 1:6 | Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. |
7 | GEN 1:7 | Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. |
8 | GEN 1:8 | Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. |
9 | GEN 1:9 | Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. |
10 | GEN 1:10 | Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
11 | GEN 1:11 | Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. |
12 | GEN 1:12 | Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
13 | GEN 1:13 | Et factum est vespere et mane, dies tertius. |
14 | GEN 1:14 | Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: |
15 | GEN 1:15 | ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. |
16 | GEN 1:16 | Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. |
17 | GEN 1:17 | Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, |
18 | GEN 1:18 | et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
19 | GEN 1:19 | Et factum est vespere et mane, dies quartus. |
20 | GEN 1:20 | Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. |
21 | GEN 1:21 | Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. |
22 | GEN 1:22 | Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. |
23 | GEN 1:23 | Et factum est vespere et mane, dies quintus. |
24 | GEN 1:24 | Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. |
25 | GEN 1:25 | Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |