Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   o    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

1  GEN 1:1  In principio creavit Deus cælum et terram.
4  GEN 1:4  Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
5  GEN 1:5  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
6  GEN 1:6  Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
7  GEN 1:7  Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
8  GEN 1:8  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
9  GEN 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
10  GEN 1:10  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11  GEN 1:11  Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
12  GEN 1:12  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
14  GEN 1:14  Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
15  GEN 1:15  ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.
16  GEN 1:16  Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
17  GEN 1:17  Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
18  GEN 1:18  et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
20  GEN 1:20  Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
21  GEN 1:21  Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
24  GEN 1:24  Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
25  GEN 1:25  Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
26  GEN 1:26  et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
27  GEN 1:27  Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
28  GEN 1:28  Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
29  GEN 1:29  Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
30  GEN 1:30  et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
31  GEN 1:31  Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
32  GEN 2:1  Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
33  GEN 2:2  Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
34  GEN 2:3  Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
35  GEN 2:4  Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,
36  GEN 2:5  et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
37  GEN 2:6  sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
38  GEN 2:7  Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.