Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   t    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

1  GEN 1:1  In principio creavit Deus cælum et terram.
2  GEN 1:2  Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
3  GEN 1:3  Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
4  GEN 1:4  Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
5  GEN 1:5  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
6  GEN 1:6  Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
7  GEN 1:7  Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
8  GEN 1:8  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
9  GEN 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
10  GEN 1:10  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11  GEN 1:11  Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
12  GEN 1:12  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13  GEN 1:13  Et factum est vespere et mane, dies tertius.
14  GEN 1:14  Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: