Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   x    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

3  GEN 1:3  Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
6  GEN 1:6  Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
9  GEN 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
11  GEN 1:11  Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
12  GEN 1:12  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
14  GEN 1:14  Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
20  GEN 1:20  Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
21  GEN 1:21  Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
22  GEN 1:22  Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
24  GEN 1:24  Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
25  GEN 1:25  Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
28  GEN 1:28  Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
29  GEN 1:29  Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
31  GEN 1:31  Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
34  GEN 2:3  Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
40  GEN 2:9  Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
47  GEN 2:16  præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
48  GEN 2:17  de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
49  GEN 2:18  Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
50  GEN 2:19  Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
53  GEN 2:22  Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
54  GEN 2:23  Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
55  GEN 2:24  Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
56  GEN 2:25  Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
57  GEN 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
60  GEN 3:4  Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
61  GEN 3:5  Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
64  GEN 3:8  Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
65  GEN 3:9  Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
67  GEN 3:11  Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
68  GEN 3:12  Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
69  GEN 3:13  Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.
72  GEN 3:16  Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
73  GEN 3:17  Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
76  GEN 3:20  Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
77  GEN 3:21  Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
78  GEN 3:22  et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
81  GEN 4:1  Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
84  GEN 4:4  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
85  GEN 4:5  Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
86  GEN 4:6  Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
88  GEN 4:8  Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
90  GEN 4:10  Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
93  GEN 4:13  Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
95  GEN 4:15  Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
97  GEN 4:17  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
99  GEN 4:19  Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
103  GEN 4:23  Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
105  GEN 4:25  Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
108  GEN 5:2  Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
109  GEN 5:3  Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
111  GEN 5:5  Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
112  GEN 5:6  Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
113  GEN 5:7  Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
115  GEN 5:9  Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
116  GEN 5:10  Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
118  GEN 5:12  Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
119  GEN 5:13  Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
121  GEN 5:15  Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
122  GEN 5:16  Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
124  GEN 5:18  Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
125  GEN 5:19  Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
126  GEN 5:20  Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
127  GEN 5:21  Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
128  GEN 5:22  Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
129  GEN 5:23  Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
131  GEN 5:25  Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
132  GEN 5:26  Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
133  GEN 5:27  Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
134  GEN 5:28  Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
135  GEN 5:29  vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
136  GEN 5:30  Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
140  GEN 6:2  videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
141  GEN 6:3  Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
151  GEN 6:13  dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
152  GEN 6:14  Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
154  GEN 6:16  Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.
156  GEN 6:18  Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
157  GEN 6:19  Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
158  GEN 6:20  De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
159  GEN 6:21  Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
161  GEN 7:1  Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
162  GEN 7:2  Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.