1 | GEN 1:1 | In principio creavit Deus cælum et terram. |
2 | GEN 1:2 | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
7 | GEN 1:7 | Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. |
8 | GEN 1:8 | Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. |
9 | GEN 1:9 | Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. |
14 | GEN 1:14 | Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: |
15 | GEN 1:15 | ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. |
16 | GEN 1:16 | Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. |
17 | GEN 1:17 | Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, |
18 | GEN 1:18 | et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
20 | GEN 1:20 | Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. |
21 | GEN 1:21 | Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. |
24 | GEN 1:24 | Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. |
25 | GEN 1:25 | Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |
26 | GEN 1:26 | et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. |
28 | GEN 1:28 | Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. |
29 | GEN 1:29 | Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: |
30 | GEN 1:30 | et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. |
31 | GEN 1:31 | Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |
32 | GEN 2:1 | Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. |
35 | GEN 2:4 | Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, |
37 | GEN 2:6 | sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. |
38 | GEN 2:7 | Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. |
40 | GEN 2:9 | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. |
43 | GEN 2:12 | et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. |
44 | GEN 2:13 | Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. |
47 | GEN 2:16 | præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; |
48 | GEN 2:17 | de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. |
50 | GEN 2:19 | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. |
51 | GEN 2:20 | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. |
53 | GEN 2:22 | Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. |
54 | GEN 2:23 | Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. |
55 | GEN 2:24 | Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. |
57 | GEN 3:1 | Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? |
58 | GEN 3:2 | Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: |
59 | GEN 3:3 | de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. |
67 | GEN 3:11 | Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? |
69 | GEN 3:13 | Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. |
70 | GEN 3:14 | Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. |
72 | GEN 3:16 | Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. |
73 | GEN 3:17 | Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. |
74 | GEN 3:18 | Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. |
76 | GEN 3:20 | Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. |
77 | GEN 3:21 | Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: |
78 | GEN 3:22 | et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. |
80 | GEN 3:24 | Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. |
81 | GEN 4:1 | Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. |
83 | GEN 4:3 | Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. |
91 | GEN 4:11 | Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. |
94 | GEN 4:14 | Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. |
97 | GEN 4:17 | Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. |
102 | GEN 4:22 | Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. |
103 | GEN 4:23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. |
140 | GEN 6:2 | videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. |
141 | GEN 6:3 | Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. |
142 | GEN 6:4 | Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. |
145 | GEN 6:7 | Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos. |
147 | GEN 6:9 | Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. |
151 | GEN 6:13 | dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. |
152 | GEN 6:14 | Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. |
153 | GEN 6:15 | Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. |
154 | GEN 6:16 | Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. |
155 | GEN 6:17 | Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. |
157 | GEN 6:19 | Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. |
158 | GEN 6:20 | De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. |
159 | GEN 6:21 | Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. |