Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   !    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

791  GEN 28:17  Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
4405  NUM 22:29  Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem !
4452  NUM 24:5  Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël !
4470  NUM 24:23  Assumptaque parabola iterum locutus est: [Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus?
6866  JDG 11:35  Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
8671  2SA 23:15  Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !
9217  1KI 13:30  Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum: Heu, heu mi frater !
9590  2KI 3:10  Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
9683  2KI 6:5  Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu ! heu ! heu ! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam.
9693  2KI 6:15  Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus?
10694  1CH 11:17  Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
12984  JOB 6:2  [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
13118  JOB 11:6  ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
13863  JOB 39:25  Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
14023  PSA 8:2  [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
14257  PSA 23:5  Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est !
14369  PSA 31:20  Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
14451  PSA 35:21  Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
14564  PSA 40:16  Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge !
14889  PSA 63:2  [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea !
14927  PSA 66:3  Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
14951  PSA 67:7  Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster !
15029  PSA 70:4  Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge !
15051  PSA 71:20  Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
15076  PSA 73:1  Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
15106  PSA 74:3  Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto !
15322  PSA 84:2  [Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
15367  PSA 87:3  Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
15482  PSA 92:6  Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
15662  PSA 104:24  Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
16063  PSA 119:97  Mem Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
16069  PSA 119:103  Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
16147  PSA 120:5  Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar;
16238  PSA 133:1  Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !
16298  PSA 137:8  Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
16470  PSA 150:6  Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.]
16888  PRO 15:11  Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum !
17622  SNG 1:15  Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
17623  SNG 1:16  Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
17653  SNG 4:1  [Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.
17662  SNG 4:10  Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
17697  SNG 7:1  Chorus Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.]
17698  SNG 7:2  [Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.
17703  SNG 7:7  Sponsus Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !
17728  ISA 1:4  Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum.
17748  ISA 1:24  Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
17786  ISA 3:9  Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
17788  ISA 3:11  Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
17817  ISA 5:8  [Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?
17820  ISA 5:11  Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis !
17827  ISA 5:18  [Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !
17828  ISA 5:19  qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud !
17829  ISA 5:20  Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
17831  ISA 5:22  Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
17832  ISA 5:23  qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo !
17885  ISA 8:8  et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
17925  ISA 10:5  [Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.
18153  ISA 23:6  Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !
18157  ISA 23:10  Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi.
18162  ISA 23:15  Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:
18181  ISA 24:16  A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
18264  ISA 29:1  [Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt.
18289  ISA 30:2  qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti !
18305  ISA 30:18  Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum !
18321  ISA 31:1  [Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !
18342  ISA 32:13  Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
18350  ISA 33:1  [Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
18413  ISA 36:13  Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum !
18480  ISA 38:20  Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.]
18490  ISA 39:8  Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis !
18619  ISA 44:16  Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah ! calefactus sum, vidi focum;
18620  ISA 44:17  reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu !
18640  ISA 45:9  [Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
18752  ISA 51:9  Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
18767  ISA 52:1  [Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
18768  ISA 52:2  Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
18773  ISA 52:7  [Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus !
19070  JER 2:36  Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
19106  JER 4:10  Et dixi: [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?]
19162  JER 6:4  Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !
19172  JER 6:14  Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax.
19192  JER 7:4  Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est !
19230  JER 8:8  Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
19233  JER 8:11  Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax.
19281  JER 10:11  Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
19334  JER 12:16  Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei.
19362  JER 13:27  adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc?]
19394  JER 15:10  [Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi.
19505  JER 20:14  Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta !
19506  JER 20:15  Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum !
19508  JER 20:17  qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus !
19529  JER 22:6  Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
19541  JER 22:18  Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte !
19554  JER 23:1  [Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus.
19693  JER 28:6  et ait Jeremias propheta: Amen ! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
19743  JER 30:7  ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
19780  JER 31:20  Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.
19817  JER 32:17  [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:
20112  JER 45:3  Dixisti: Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
20150  JER 48:1  Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.