71 | GEN 3:15 | Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] |
104 | GEN 4:24 | Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.] |
231 | GEN 9:25 | ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.] |
233 | GEN 9:27 | Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] |
682 | GEN 25:23 | Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] |
757 | GEN 27:29 | Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.] |
768 | GEN 27:40 | erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] |
1501 | GEN 49:27 | Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.] |
1940 | EXO 15:19 | Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.] |
1942 | EXO 15:21 | quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.] |
4356 | NUM 21:15 | Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.] |
4358 | NUM 21:17 | Tunc cecinit Israël carmen istud: [Ascendat puteus.] Concinebant: |
4359 | NUM 21:18 | [Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana. |
4371 | NUM 21:30 | Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.] |
4427 | NUM 23:10 | Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.] |
4441 | NUM 23:24 | Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.] |
4456 | NUM 24:9 | Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] |
4466 | NUM 24:19 | De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.] |
4467 | NUM 24:20 | Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] |
4469 | NUM 24:22 | et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.] |
4471 | NUM 24:24 | Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.] |
5763 | DEU 32:3 | Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.] |
5774 | DEU 32:14 | butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.] |
5778 | DEU 32:18 | Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.] |
5785 | DEU 32:25 | Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] |
5796 | DEU 32:36 | Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] |
5803 | DEU 32:43 | Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] |
5818 | DEU 33:6 | Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.] |
5819 | DEU 33:7 | Hæc est Judæ benedictio: [Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.] |
5823 | DEU 33:11 | Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.] |
5824 | DEU 33:12 | Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.] |
5829 | DEU 33:17 | Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.] |
5831 | DEU 33:19 | Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.] |
5833 | DEU 33:21 | Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.] |
5834 | DEU 33:22 | Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.] |
5835 | DEU 33:23 | Et Nephthali dixit: [Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.] |
5841 | DEU 33:29 | Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.] |
6079 | JOS 10:13 | Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. |
6633 | JDG 5:8 | Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.] |
6643 | JDG 5:18 | Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.] |
6648 | JDG 5:23 | Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.] |
6656 | JDG 5:31 | Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.] Quievitque terra per quadraginta annos. |
6925 | JDG 14:14 | Dixitque eis: [De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. |
6929 | JDG 14:18 | Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: [Quid dulcius melle, et quid fortius leone?] Qui ait ad eos: [Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.] |
6947 | JDG 15:16 | et ait: [In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros.] |
7252 | 1SA 2:10 | Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] |
7685 | 1SA 18:7 | Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia.] |
8045 | 2SA 1:20 | Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim; ne exultent filiæ incircumcisorum.] |
8046 | 2SA 1:21 | [Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] |
8048 | 2SA 1:23 | Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.] |
8049 | 2SA 1:24 | [Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.] |
8118 | 2SA 3:34 | Manus tuæ ligatæ non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.] Congeminansque omnis populus flevit super eum. |
8656 | 2SA 22:51 | magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.] |
8663 | 2SA 23:7 | Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.] |
10099 | 2KI 19:34 | Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.] |
10861 | 1CH 16:36 | Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino. |
12934 | JOB 3:26 | Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.] |
12955 | JOB 4:21 | Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.] |
12982 | JOB 5:27 | Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.] |
13012 | JOB 6:30 | Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.] |
13033 | JOB 7:21 | Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] |
13055 | JOB 8:22 | Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.] |
13090 | JOB 9:35 | Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.] |
13112 | JOB 10:22 | terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.] |
13132 | JOB 11:20 | Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] |
13157 | JOB 12:25 | palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.] |
13185 | JOB 13:28 | qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] |
13207 | JOB 14:22 | Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.] |
13242 | JOB 15:35 | Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.] |
13264 | JOB 16:22 | Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.] |
13301 | JOB 18:21 | Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.] |
13330 | JOB 19:29 | Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.] |
13359 | JOB 20:29 | Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.] |
13423 | JOB 22:30 | Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.] |
13440 | JOB 23:17 | Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.] |
13508 | JOB 27:23 | Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.] |
13536 | JOB 28:28 | Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] |
13561 | JOB 29:25 | Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.] |
13592 | JOB 30:31 | Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.] |
13632 | JOB 31:40 | pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job. |
13654 | JOB 32:22 | Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.] |
13687 | JOB 33:33 | Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.] |
13724 | JOB 34:37 | quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.] |
13740 | JOB 35:16 | Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.] |
13773 | JOB 36:33 | Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.] |
13797 | JOB 37:24 | Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.] |
13868 | JOB 39:30 | Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.] |
13870 | JOB 40:2 | [Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.] |
13873 | JOB 40:5 | Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.] |
13901 | JOB 41:1 | Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.] |
13926 | JOB 41:26 | Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.] |
13932 | JOB 42:6 | Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.] |
13949 | PSA 1:6 | quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] |
13961 | PSA 2:12 | Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.] |
13970 | PSA 3:9 | Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.] |
13979 | PSA 4:9 | In pace in idipsum dormiam, et requiescam; quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.] |
13992 | PSA 5:13 | quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.] |
14003 | PSA 6:11 | Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.] |
14021 | PSA 7:18 | Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.] |
14070 | PSA 10:18 | judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.] |