Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   Word;    February 25, 2023 at 00:36    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

43  GEN 2:12  et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
44  GEN 2:13  Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
47  GEN 2:16  præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
63  GEN 3:7  Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
103  GEN 4:23  Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
147  GEN 6:9  Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
152  GEN 6:14  Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
154  GEN 6:16  Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.
173  GEN 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
331  GEN 13:12  Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
371  GEN 15:10  Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
446  GEN 18:21  Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.
467  GEN 19:9  At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
491  GEN 19:33  Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
557  GEN 22:9  Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
583  GEN 23:11  Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum.
677  GEN 25:18  Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
681  GEN 25:22  Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
761  GEN 27:33  Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
765  GEN 27:37  Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
780  GEN 28:6  Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
829  GEN 29:33  Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
863  GEN 30:32  Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
871  GEN 30:40  Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
882  GEN 31:8  Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
996  GEN 34:15  Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
1011  GEN 34:30  Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
1125  GEN 38:5  Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.
1209  GEN 41:13  audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
1399  GEN 46:12  Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
1467  GEN 48:15  Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
1477  GEN 49:3  Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
1625  EXO 4:23  Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
1674  EXO 6:18  Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
1730  EXO 8:15  Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.
1749  EXO 9:6  Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
1770  EXO 9:27  Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
1785  EXO 10:7  Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?
1804  EXO 10:26  Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
1827  EXO 12:10  Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
1887  EXO 13:19  Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.
1893  EXO 14:3  Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
1894  EXO 14:4  Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
1926  EXO 15:5  Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.
1977  EXO 16:29  videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
2003  EXO 18:3  et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
2010  EXO 18:10  Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti.
2018  EXO 18:18  Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
2083  EXO 21:5  Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:
2126  EXO 22:11  Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;
2276  EXO 27:3  Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis.
2404  EXO 30:21  ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
2412  EXO 30:29  Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
2417  EXO 30:34  Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia:
2435  EXO 31:14  Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
2436  EXO 31:15  Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
2438  EXO 31:17  inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
2452  EXO 32:13  Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
2504  EXO 34:7  qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
2511  EXO 34:14  noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator.
2518  EXO 34:21  Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
2576  EXO 36:9  quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.
2699  EXO 39:34  velum; arcam, vectes, propitiatorium,
2700  EXO 39:35  mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
2701  EXO 39:36  candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;
2703  EXO 39:38  et tentorium in introitu tabernaculi;
2704  EXO 39:39  altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;
2764  LEV 2:1  Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
2840  LEV 5:9  Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
2878  LEV 6:21  Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.
2949  LEV 8:31  Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos:
2951  LEV 8:33  De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio:
2967  LEV 9:13  Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quæ omnia super altare cremavit igni,
2988  LEV 10:10  et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;
2997  LEV 10:19  Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri?
3075  LEV 13:22  et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ;
3338  LEV 20:19  Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
3380  LEV 22:10  Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.
3462  LEV 24:15  Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
3610  NUM 1:5  quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur;
3611  NUM 1:6  de Simeon, Salamiel filius Surisaddai;
3612  NUM 1:7  de Juda, Nahasson filius Aminadab;
3613  NUM 1:8  de Issachar, Nathanaël filius Suar;
3614  NUM 1:9  de Zabulon, Eliab filius Helon;
3615  NUM 1:10  filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur;
3616  NUM 1:11  de Benjamin, Abidan filius Gedeonis;
3617  NUM 1:12  de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai;
3618  NUM 1:13  de Aser, Phegiel filius Ochran;
3619  NUM 1:14  de Gad, Eliasaph filius Duel;
3656  NUM 1:51  Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
3995  NUM 10:6  In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
4133  NUM 14:24  Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
4329  NUM 20:17  obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos.
4363  NUM 21:22  Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
4370  NUM 21:29  Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.
4424  NUM 23:7  assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël.
4435  NUM 23:18  At ille, assumpta parabola sua, ait: [Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor:
4922  DEU 1:28  Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi.
4967  DEU 2:27  Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.
5004  DEU 3:27  Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.