5 | GEN 1:5 | Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. |
45 | GEN 2:14 | Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. |
50 | GEN 2:19 | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. |
51 | GEN 2:20 | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. |
52 | GEN 2:21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. |
53 | GEN 2:22 | Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. |
54 | GEN 2:23 | Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. |
56 | GEN 2:25 | Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. |
64 | GEN 3:8 | Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. |
65 | GEN 3:9 | Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? |
68 | GEN 3:12 | Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. |
73 | GEN 3:17 | Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. |
76 | GEN 3:20 | Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. |
77 | GEN 3:21 | Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: |
78 | GEN 3:22 | et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. |
80 | GEN 3:24 | Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. |
81 | GEN 4:1 | Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. |
82 | GEN 4:2 | Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. |
84 | GEN 4:4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. |
85 | GEN 4:5 | Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. |
88 | GEN 4:8 | Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. |
89 | GEN 4:9 | Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? |
99 | GEN 4:19 | Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. |
100 | GEN 4:20 | Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. |
103 | GEN 4:23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. |
105 | GEN 4:25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. |
107 | GEN 5:1 | Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
108 | GEN 5:2 | Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. |
109 | GEN 5:3 | Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
110 | GEN 5:4 | Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. |
111 | GEN 5:5 | Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. |
130 | GEN 5:24 | Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. |
164 | GEN 7:4 | Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. |
171 | GEN 7:11 | Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: |
188 | GEN 8:4 | Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. |
189 | GEN 8:5 | At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. |
195 | GEN 8:11 | At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. |
229 | GEN 9:23 | At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. |
238 | GEN 10:3 | Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. |
240 | GEN 10:5 | Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. |
245 | GEN 10:10 | Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. |
246 | GEN 10:11 | De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. |
248 | GEN 10:13 | At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, |
251 | GEN 10:16 | et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, |
252 | GEN 10:17 | Hevæum, et Aracæum: Sinæum, |
253 | GEN 10:18 | et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. |
254 | GEN 10:19 | Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. |
257 | GEN 10:22 | Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. |
258 | GEN 10:23 | Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. |
259 | GEN 10:24 | At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. |
261 | GEN 10:26 | Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, |
262 | GEN 10:27 | et Aduram, et Uzal, et Decla, |
263 | GEN 10:28 | et Ebal, et Abimaël, Saba, |
267 | GEN 10:32 | Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. |
272 | GEN 11:5 | Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, |
275 | GEN 11:8 | Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. |
277 | GEN 11:10 | Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. |
278 | GEN 11:11 | Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. |
279 | GEN 11:12 | Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. |
280 | GEN 11:13 | Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. |
293 | GEN 11:26 | Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. |
294 | GEN 11:27 | Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. |
295 | GEN 11:28 | Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. |
296 | GEN 11:29 | Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. |
298 | GEN 11:31 | Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. |
300 | GEN 12:1 | Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. |
303 | GEN 12:4 | Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. |
305 | GEN 12:6 | pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. |
306 | GEN 12:7 | Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. |
308 | GEN 12:9 | Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. |
309 | GEN 12:10 | Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra. |
313 | GEN 12:14 | Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. |
315 | GEN 12:16 | Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli. |
316 | GEN 12:17 | Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. |
317 | GEN 12:18 | Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? |
319 | GEN 12:20 | Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat. |
320 | GEN 13:1 | Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. |
324 | GEN 13:5 | Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. |
326 | GEN 13:7 | Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. |
327 | GEN 13:8 | Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. |
331 | GEN 13:12 | Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. |
333 | GEN 13:14 | Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. |
337 | GEN 13:18 | Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. |
338 | GEN 14:1 | Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium |