1 | GEN 1:1 | In principio creavit Deus cælum et terram. |
2 | GEN 1:2 | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
3 | GEN 1:3 | Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. |
4 | GEN 1:4 | Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. |
5 | GEN 1:5 | Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. |
6 | GEN 1:6 | Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. |
7 | GEN 1:7 | Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. |
8 | GEN 1:8 | Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. |
9 | GEN 1:9 | Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. |
10 | GEN 1:10 | Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
12 | GEN 1:12 | Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
14 | GEN 1:14 | Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: |
16 | GEN 1:16 | Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. |
18 | GEN 1:18 | et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
20 | GEN 1:20 | Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. |
21 | GEN 1:21 | Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. |
24 | GEN 1:24 | Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. |
25 | GEN 1:25 | Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |
27 | GEN 1:27 | Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. |
28 | GEN 1:28 | Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. |
29 | GEN 1:29 | Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: |
31 | GEN 1:31 | Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |
33 | GEN 2:2 | Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. |
34 | GEN 2:3 | Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. |
35 | GEN 2:4 | Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, |
36 | GEN 2:5 | et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: |
38 | GEN 2:7 | Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. |
39 | GEN 2:8 | Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. |
40 | GEN 2:9 | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. |
46 | GEN 2:15 | Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: |
49 | GEN 2:18 | Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. |
50 | GEN 2:19 | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. |
52 | GEN 2:21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. |
53 | GEN 2:22 | Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. |
54 | GEN 2:23 | Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. |
57 | GEN 3:1 | Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? |
58 | GEN 3:2 | Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: |
59 | GEN 3:3 | de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. |
60 | GEN 3:4 | Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. |
61 | GEN 3:5 | Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. |
64 | GEN 3:8 | Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. |
65 | GEN 3:9 | Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? |
68 | GEN 3:12 | Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. |
69 | GEN 3:13 | Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. |
70 | GEN 3:14 | Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. |
77 | GEN 3:21 | Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: |
79 | GEN 3:23 | Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. |
81 | GEN 4:1 | Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. |
83 | GEN 4:3 | Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. |
84 | GEN 4:4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. |
86 | GEN 4:6 | Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? |
88 | GEN 4:8 | Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. |
89 | GEN 4:9 | Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? |
90 | GEN 4:10 | Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. |
93 | GEN 4:13 | Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. |
95 | GEN 4:15 | Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. |
96 | GEN 4:16 | Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. |
103 | GEN 4:23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. |
105 | GEN 4:25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. |
106 | GEN 4:26 | Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. |
107 | GEN 5:1 | Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
128 | GEN 5:22 | Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. |
130 | GEN 5:24 | Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. |
135 | GEN 5:29 | vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
140 | GEN 6:2 | videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. |
141 | GEN 6:3 | Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. |
142 | GEN 6:4 | Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. |
143 | GEN 6:5 | Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, |