Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   I    February 11, 2023 at 18:59    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

1  GEN 1:1  In principio creavit Deus cælum et terram.
32  GEN 2:1  Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
35  GEN 2:4  Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,
52  GEN 2:21  Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
71  GEN 3:15  Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]
75  GEN 3:19  In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
98  GEN 4:18  Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
107  GEN 5:1  Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
135  GEN 5:29  vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
161  GEN 7:1  Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
173  GEN 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
197  GEN 8:13  Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
266  GEN 10:31  Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
342  GEN 14:5  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
347  GEN 14:10  Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
379  GEN 15:18  In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
383  GEN 16:1  Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar,
384  GEN 16:2  dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
387  GEN 16:5  Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te.
393  GEN 16:11  Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
396  GEN 16:14  Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
397  GEN 16:15  Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël.
398  GEN 16:16  Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.
410  GEN 17:12  Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
416  GEN 17:18  Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te.
417  GEN 17:19  Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.
418  GEN 17:20  Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
419  GEN 17:21  Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
421  GEN 17:23  Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
423  GEN 17:25  Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
424  GEN 17:26  Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus:
432  GEN 18:7  Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.
434  GEN 18:9  Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
467  GEN 19:9  At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
480  GEN 19:22  Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
482  GEN 19:24  Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:
501  GEN 20:5  nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
517  GEN 21:3  Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
519  GEN 21:5  cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
523  GEN 21:9  Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
524  GEN 21:10  Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
526  GEN 21:12  Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
545  GEN 21:31  Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
550  GEN 22:2  Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
551  GEN 22:3  Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
554  GEN 22:6  Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
555  GEN 22:7  dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?
557  GEN 22:9  Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
562  GEN 22:14  Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
596  GEN 24:4  sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
606  GEN 24:14  Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
613  GEN 24:21  Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
618  GEN 24:26  Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
623  GEN 24:31  dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis.
633  GEN 24:41  Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
639  GEN 24:47  Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
646  GEN 24:54  Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
653  GEN 24:61  Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.
654  GEN 24:62  Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi:
656  GEN 24:64  Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
657  GEN 24:65  et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
658  GEN 24:66  Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac.
664  GEN 25:5  Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac:
665  GEN 25:6  filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
668  GEN 25:9  Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
670  GEN 25:11  Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
671  GEN 25:12  Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
672  GEN 25:13  hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
675  GEN 25:16  Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
676  GEN 25:17  Et facti sunt anni viIsmaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
678  GEN 25:19  Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
680  GEN 25:21  Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
685  GEN 25:26  Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
687  GEN 25:28  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
691  GEN 25:32  Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
694  GEN 26:1  Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.
699  GEN 26:6  Mansit itaque Isaac in Geraris.
705  GEN 26:12  Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
709  GEN 26:16  in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
713  GEN 26:20  Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
714  GEN 26:21  Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
718  GEN 26:25  Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
720  GEN 26:27  locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
724  GEN 26:31  surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
725  GEN 26:32  Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
728  GEN 26:35  quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
729  GEN 27:1  Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
741  GEN 27:13  Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
748  GEN 27:20  Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
749  GEN 27:21  Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
750  GEN 27:22  Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
758  GEN 27:30  Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
760  GEN 27:32  Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
761  GEN 27:33  Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?