100 | GEN 4:20 | Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. |
101 | GEN 4:21 | Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. |
121 | GEN 5:15 | Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. |
122 | GEN 5:16 | Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. |
124 | GEN 5:18 | Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. |
125 | GEN 5:19 | Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. |
126 | GEN 5:20 | Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. |
137 | GEN 5:31 | Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |
148 | GEN 6:10 | Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. |
173 | GEN 7:13 | In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: |
224 | GEN 9:18 | Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. |
229 | GEN 9:23 | At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. |
233 | GEN 9:27 | Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] |
236 | GEN 10:1 | Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. |
237 | GEN 10:2 | Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. |
239 | GEN 10:4 | Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. |
251 | GEN 10:16 | et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, |
256 | GEN 10:21 | De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. |
260 | GEN 10:25 | Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. |
261 | GEN 10:26 | Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, |
264 | GEN 10:29 | et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. |
296 | GEN 11:29 | Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. |
329 | GEN 13:10 | Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. |
330 | GEN 13:11 | Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. |
331 | GEN 13:12 | Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. |
382 | GEN 15:21 | et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos. |
537 | GEN 21:23 | Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. |
570 | GEN 22:22 | et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, |
661 | GEN 25:2 | quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. |
662 | GEN 25:3 | Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. |
674 | GEN 25:15 | Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. |
683 | GEN 25:24 | Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. |
684 | GEN 25:25 | Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. |
686 | GEN 25:27 | Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. |
687 | GEN 25:28 | Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. |
688 | GEN 25:29 | Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, |
690 | GEN 25:31 | Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. |
692 | GEN 25:33 | Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. |
727 | GEN 26:34 | Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: |
734 | GEN 27:6 | dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: |
747 | GEN 27:19 | Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. |
750 | GEN 27:22 | Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. |
758 | GEN 27:30 | Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, |
764 | GEN 27:36 | At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? |
769 | GEN 27:41 | Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. |
770 | GEN 27:42 | Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. |
774 | GEN 27:46 | Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. |
775 | GEN 28:1 | Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: |
780 | GEN 28:6 | Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: |
781 | GEN 28:7 | quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam: |
784 | GEN 28:10 | Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. |
790 | GEN 28:16 | Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. |
792 | GEN 28:18 | Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. |
797 | GEN 29:1 | Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. |
803 | GEN 29:7 | Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. |
806 | GEN 29:10 | Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. |
809 | GEN 29:13 | Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, |
814 | GEN 29:18 | Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. |
816 | GEN 29:20 | Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. |
820 | GEN 29:24 | dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: |
831 | GEN 29:35 | Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. |
833 | GEN 30:2 | Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? |
837 | GEN 30:6 | Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. |
847 | GEN 30:16 | Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. |
855 | GEN 30:24 | Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. |
856 | GEN 30:25 | Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. |
861 | GEN 30:30 | Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. |
868 | GEN 30:37 | Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. |
871 | GEN 30:40 | Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. |
872 | GEN 30:41 | Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: |
873 | GEN 30:42 | quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. |
875 | GEN 31:1 | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: |
885 | GEN 31:11 | Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. |
891 | GEN 31:17 | Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. |
894 | GEN 31:20 | Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. |
896 | GEN 31:22 | nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. |
898 | GEN 31:24 | Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. |
899 | GEN 31:25 | Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. |
900 | GEN 31:26 | Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? |
903 | GEN 31:29 | valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. |
905 | GEN 31:31 | Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. |
907 | GEN 31:33 | Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, |
910 | GEN 31:36 | Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, |
919 | GEN 31:45 | Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: |
921 | GEN 31:47 | quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. |
925 | GEN 31:51 | Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, |
927 | GEN 31:53 | Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: |
930 | GEN 32:2 | Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. |
933 | GEN 32:5 | præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. |
935 | GEN 32:7 | Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. |