98 | GEN 4:18 | Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. |
103 | GEN 4:23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. |
104 | GEN 4:24 | Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.] |
131 | GEN 5:25 | Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. |
132 | GEN 5:26 | Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. |
134 | GEN 5:28 | Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: |
136 | GEN 5:30 | Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. |
137 | GEN 5:31 | Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |
199 | GEN 8:15 | Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: |
248 | GEN 10:13 | At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, |
254 | GEN 10:19 | Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. |
257 | GEN 10:22 | Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. |
294 | GEN 11:27 | Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. |
298 | GEN 11:31 | Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. |
303 | GEN 12:4 | Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. |
304 | GEN 12:5 | Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, |
320 | GEN 13:1 | Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. |
324 | GEN 13:5 | Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. |
326 | GEN 13:7 | Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. |
327 | GEN 13:8 | Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. |
329 | GEN 13:10 | Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. |
330 | GEN 13:11 | Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. |
331 | GEN 13:12 | Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. |
333 | GEN 13:14 | Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. |
349 | GEN 14:12 | necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. |
351 | GEN 14:14 | Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. |
353 | GEN 14:16 | Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. |
359 | GEN 14:22 | Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, |
459 | GEN 19:1 | Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, |
463 | GEN 19:5 | Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. |
464 | GEN 19:6 | Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: |
467 | GEN 19:9 | At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. |
468 | GEN 19:10 | Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium: |
470 | GEN 19:12 | Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: |
472 | GEN 19:14 | Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. |
476 | GEN 19:18 | Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi, |
481 | GEN 19:23 | Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. |
487 | GEN 19:29 | Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. |
488 | GEN 19:30 | Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. |
494 | GEN 19:36 | Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. |
561 | GEN 22:13 | Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. |
621 | GEN 24:29 | Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. |
625 | GEN 24:33 | Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. |
642 | GEN 24:50 | Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. |
662 | GEN 25:3 | Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. |
679 | GEN 25:20 | qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. |
715 | GEN 26:22 | Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. |
771 | GEN 27:43 | Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: |
776 | GEN 28:2 | sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. |
779 | GEN 28:5 | Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. |
793 | GEN 28:19 | Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. |
801 | GEN 29:5 | Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. |
806 | GEN 29:10 | Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. |
812 | GEN 29:16 | Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. |
813 | GEN 29:17 | Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. |
815 | GEN 29:19 | Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. |
817 | GEN 29:21 | Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. |
819 | GEN 29:23 | Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, |
820 | GEN 29:24 | dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: |
822 | GEN 29:26 | Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. |
827 | GEN 29:31 | Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. |
830 | GEN 29:34 | Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. |
840 | GEN 30:9 | Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. |
844 | GEN 30:13 | Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser. |
845 | GEN 30:14 | Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. |
847 | GEN 30:16 | Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. |
850 | GEN 30:19 | Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, |
858 | GEN 30:27 | Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: |
862 | GEN 30:31 | Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. |
865 | GEN 30:34 | Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis. |
871 | GEN 30:40 | Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. |
873 | GEN 30:42 | quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. |
875 | GEN 31:1 | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: |
876 | GEN 31:2 | animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, |
878 | GEN 31:4 | Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, |
886 | GEN 31:12 | Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. |
888 | GEN 31:14 | Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? |
893 | GEN 31:19 | Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. |
896 | GEN 31:22 | nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. |
907 | GEN 31:33 | Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, |
917 | GEN 31:43 | Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? |
921 | GEN 31:47 | quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. |
922 | GEN 31:48 | Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. |
929 | GEN 32:1 | Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. |
933 | GEN 32:5 | præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. |
962 | GEN 33:1 | Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum: |
963 | GEN 33:2 | et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. |
966 | GEN 33:5 | Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. |
968 | GEN 33:7 | Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. |
982 | GEN 34:1 | Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. |
989 | GEN 34:8 | Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: |
1006 | GEN 34:25 | Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, |
1011 | GEN 34:30 | Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. |
1018 | GEN 35:6 | Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. |
1035 | GEN 35:23 | Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. |