| 5 | GEN 1:5 | Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. |
| 42 | GEN 2:11 | Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: |
| 45 | GEN 2:14 | Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. |
| 49 | GEN 2:18 | Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. |
| 60 | GEN 3:4 | Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. |
| 89 | GEN 4:9 | Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? |
| 91 | GEN 4:11 | Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. |
| 95 | GEN 4:15 | Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. |
| 102 | GEN 4:22 | Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. |
| 135 | GEN 5:29 | vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
| 136 | GEN 5:30 | Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. |
| 137 | GEN 5:31 | Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |
| 141 | GEN 6:3 | Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. |
| 146 | GEN 6:8 | Noë vero invenit gratiam coram Domino. |
| 147 | GEN 6:9 | Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. |
| 151 | GEN 6:13 | dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. |
| 160 | GEN 6:22 | Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. |
| 165 | GEN 7:5 | Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. |
| 167 | GEN 7:7 | Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. |
| 169 | GEN 7:9 | duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. |
| 171 | GEN 7:11 | Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: |
| 173 | GEN 7:13 | In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: |
| 175 | GEN 7:15 | ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. |
| 183 | GEN 7:23 | Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. |
| 185 | GEN 8:1 | Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. |
| 190 | GEN 8:6 | Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, |
| 195 | GEN 8:11 | At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. |
| 197 | GEN 8:13 | Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. |
| 199 | GEN 8:15 | Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: |
| 202 | GEN 8:18 | Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. |
| 204 | GEN 8:20 | Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. |
| 205 | GEN 8:21 | Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. |
| 207 | GEN 9:1 | Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. |
| 214 | GEN 9:8 | Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: |
| 223 | GEN 9:17 | Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. |
| 224 | GEN 9:18 | Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. |
| 225 | GEN 9:19 | Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. |
| 226 | GEN 9:20 | Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. |
| 230 | GEN 9:24 | Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, |
| 234 | GEN 9:28 | Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. |
| 236 | GEN 10:1 | Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. |
| 243 | GEN 10:8 | Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, |
| 244 | GEN 10:9 | et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. |
| 246 | GEN 10:11 | De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. |
| 247 | GEN 10:12 | Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. |
| 248 | GEN 10:13 | At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, |
| 260 | GEN 10:25 | Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. |
| 267 | GEN 10:32 | Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. |
| 289 | GEN 11:22 | Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. |
| 290 | GEN 11:23 | Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. |
| 291 | GEN 11:24 | Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. |
| 292 | GEN 11:25 | Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. |
| 293 | GEN 11:26 | Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. |
| 294 | GEN 11:27 | Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. |
| 296 | GEN 11:29 | Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. |
| 310 | GEN 12:11 | Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier: |
| 318 | GEN 12:19 | quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. |
| 325 | GEN 13:6 | Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. |
| 327 | GEN 13:8 | Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. |
| 362 | GEN 15:1 | His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. |
| 365 | GEN 15:4 | Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. |
| 403 | GEN 17:5 | Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. |
| 438 | GEN 18:13 | Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? |
| 439 | GEN 18:14 | Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. |
| 440 | GEN 18:15 | Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. |
| 442 | GEN 18:17 | Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: |
| 448 | GEN 18:23 | Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? |
| 453 | GEN 18:28 | Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. |
| 454 | GEN 18:29 | Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. |
| 455 | GEN 18:30 | Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. |
| 456 | GEN 18:31 | Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. |
| 457 | GEN 18:32 | Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. |
| 465 | GEN 19:7 | Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere. |
| 503 | GEN 20:7 | Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. |
| 526 | GEN 21:12 | Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. |
| 530 | GEN 21:16 | Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. |
| 540 | GEN 21:26 | Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. |
| 560 | GEN 22:12 | Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. |
| 568 | GEN 22:20 | His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: |
| 571 | GEN 22:23 | ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. |
| 583 | GEN 23:11 | Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum. |
| 602 | GEN 24:10 | Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. |
| 607 | GEN 24:15 | Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: |
| 616 | GEN 24:24 | Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. |
| 625 | GEN 24:33 | Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. |
| 629 | GEN 24:37 | Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito: |
| 639 | GEN 24:47 | Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. |
| 648 | GEN 24:56 | Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. |
| 672 | GEN 25:13 | hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, |
| 674 | GEN 25:15 | Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. |
| 695 | GEN 26:2 | Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, |
| 713 | GEN 26:20 | Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. |
| 715 | GEN 26:22 | Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. |
| 736 | GEN 27:8 | Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: |
| 739 | GEN 27:11 | Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: |
| 764 | GEN 27:36 | At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? |
| 766 | GEN 27:38 | Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, |