55 | GEN 2:24 | Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. |
57 | GEN 3:1 | Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? |
66 | GEN 3:10 | Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. |
67 | GEN 3:11 | Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? |
69 | GEN 3:13 | Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. |
70 | GEN 3:14 | Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. |
73 | GEN 3:17 | Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. |
86 | GEN 4:6 | Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? |
89 | GEN 4:9 | Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? |
90 | GEN 4:10 | Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. |
99 | GEN 4:19 | Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. |
180 | GEN 7:20 | Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. |
193 | GEN 8:9 | Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. |
212 | GEN 9:6 | Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. |
228 | GEN 9:22 | Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. |
244 | GEN 10:9 | et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. |
261 | GEN 10:26 | Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, |
306 | GEN 12:7 | Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. |
317 | GEN 12:18 | Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? |
351 | GEN 14:14 | Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. |
359 | GEN 14:22 | Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, |
371 | GEN 15:10 | Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. |
386 | GEN 16:4 | Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. |
390 | GEN 16:8 | dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. |
430 | GEN 18:5 | Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. |
435 | GEN 18:10 | Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. |
437 | GEN 18:12 | Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? |
438 | GEN 18:13 | Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? |
452 | GEN 18:27 | Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. |
453 | GEN 18:28 | Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. |
456 | GEN 18:31 | Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. |
459 | GEN 19:1 | Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, |
460 | GEN 19:2 | et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. |
476 | GEN 19:18 | Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi, |
505 | GEN 20:9 | Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. |
506 | GEN 20:10 | Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? |
521 | GEN 21:7 | Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? |
528 | GEN 21:14 | Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. |
531 | GEN 21:17 | Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. |
543 | GEN 21:29 | Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? |
549 | GEN 22:1 | Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. |
555 | GEN 22:7 | dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? |
559 | GEN 22:11 | Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. |
585 | GEN 23:13 | Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. |
588 | GEN 23:16 | Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. |
610 | GEN 24:18 | Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. |
611 | GEN 24:19 | Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. |
616 | GEN 24:24 | Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. |
625 | GEN 24:33 | Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. |
631 | GEN 24:39 | Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? |
638 | GEN 24:46 | Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. |
639 | GEN 24:47 | Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. |
641 | GEN 24:49 | Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. |
644 | GEN 24:52 | Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. |
650 | GEN 24:58 | Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam. |
657 | GEN 24:65 | et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. |
659 | GEN 24:67 | Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. |
682 | GEN 25:23 | Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] |
684 | GEN 25:25 | Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. |
686 | GEN 25:27 | Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. |
689 | GEN 25:30 | ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. |
700 | GEN 26:7 | Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. |
703 | GEN 26:10 | Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: |
704 | GEN 26:11 | Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. |
720 | GEN 26:27 | locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? |
721 | GEN 26:28 | Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, |
729 | GEN 27:1 | Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. |
733 | GEN 27:5 | Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, |
746 | GEN 27:18 | Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? |
748 | GEN 27:20 | Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. |
753 | GEN 27:25 | At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, |
760 | GEN 27:32 | Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. |
761 | GEN 27:33 | Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? |
763 | GEN 27:35 | Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. |
791 | GEN 28:17 | Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. |
800 | GEN 29:4 | Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. |
801 | GEN 29:5 | Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. |
804 | GEN 29:8 | Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. |
806 | GEN 29:10 | Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. |
809 | GEN 29:13 | Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, |
814 | GEN 29:18 | Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. |
818 | GEN 29:22 | Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. |
821 | GEN 29:25 | et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? |
828 | GEN 29:32 | Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. |
829 | GEN 29:33 | Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. |
831 | GEN 29:35 | Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. |
841 | GEN 30:10 | Qua post conceptum edente filium, |
854 | GEN 30:23 | Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. |
862 | GEN 30:31 | Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. |
886 | GEN 31:12 | Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. |
897 | GEN 31:23 | Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. |
900 | GEN 31:26 | Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? |
905 | GEN 31:31 | Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. |
906 | GEN 31:32 | Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. |
910 | GEN 31:36 | Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, |