57 | GEN 3:1 | Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? |
61 | GEN 3:5 | Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. |
69 | GEN 3:13 | Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. |
74 | GEN 3:18 | Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. |
99 | GEN 4:19 | Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. |
102 | GEN 4:22 | Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. |
103 | GEN 4:23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. |
104 | GEN 4:24 | Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.] |
105 | GEN 4:25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. |
106 | GEN 4:26 | Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. |
109 | GEN 5:3 | Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
110 | GEN 5:4 | Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. |
112 | GEN 5:6 | Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. |
113 | GEN 5:7 | Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. |
114 | GEN 5:8 | Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. |
137 | GEN 5:31 | Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |
148 | GEN 6:10 | Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. |
163 | GEN 7:3 | Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. |
173 | GEN 7:13 | In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: |
203 | GEN 8:19 | Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. |
211 | GEN 9:5 | Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. |
217 | GEN 9:11 | Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. |
224 | GEN 9:18 | Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. |
229 | GEN 9:23 | At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. |
232 | GEN 9:26 | Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. |
233 | GEN 9:27 | Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] |
236 | GEN 10:1 | Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. |
242 | GEN 10:7 | Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. |
245 | GEN 10:10 | Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. |
250 | GEN 10:15 | Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, |
252 | GEN 10:17 | Hevæum, et Aracæum: Sinæum, |
253 | GEN 10:18 | et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. |
254 | GEN 10:19 | Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. |
256 | GEN 10:21 | De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. |
257 | GEN 10:22 | Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. |
259 | GEN 10:24 | At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. |
261 | GEN 10:26 | Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, |
263 | GEN 10:28 | et Ebal, et Abimaël, Saba, |
265 | GEN 10:30 | Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. |
266 | GEN 10:31 | Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. |
269 | GEN 11:2 | Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. |
277 | GEN 11:10 | Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. |
278 | GEN 11:11 | Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. |
279 | GEN 11:12 | Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. |
280 | GEN 11:13 | Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. |
281 | GEN 11:14 | Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. |
282 | GEN 11:15 | Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. |
287 | GEN 11:20 | Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. |
288 | GEN 11:21 | Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. |
289 | GEN 11:22 | Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. |
290 | GEN 11:23 | Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. |
296 | GEN 11:29 | Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. |
297 | GEN 11:30 | Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. |
298 | GEN 11:31 | Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. |
304 | GEN 12:5 | Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, |
305 | GEN 12:6 | pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. |
306 | GEN 12:7 | Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. |
310 | GEN 12:11 | Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier: |
316 | GEN 12:17 | Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. |
324 | GEN 13:5 | Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. |
329 | GEN 13:10 | Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. |
331 | GEN 13:12 | Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. |
332 | GEN 13:13 | Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. |
336 | GEN 13:17 | Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. |
338 | GEN 14:1 | Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium |
339 | GEN 14:2 | inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. |
340 | GEN 14:3 | Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis. |
342 | GEN 14:5 | Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, |
343 | GEN 14:6 | et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. |
345 | GEN 14:8 | Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: |
346 | GEN 14:9 | scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. |
347 | GEN 14:10 | Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. |
348 | GEN 14:11 | Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt: |
349 | GEN 14:12 | necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. |
354 | GEN 14:17 | Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. |
355 | GEN 14:18 | At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, |
358 | GEN 14:21 | Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. |
365 | GEN 15:4 | Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. |
366 | GEN 15:5 | Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. |
370 | GEN 15:9 | Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. |
374 | GEN 15:13 | Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. |
379 | GEN 15:18 | In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, |
383 | GEN 16:1 | Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, |