2 | GEN 1:2 | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
10 | GEN 1:10 | Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
45 | GEN 2:14 | Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. |
46 | GEN 2:15 | Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: |
102 | GEN 4:22 | Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. |
159 | GEN 6:21 | Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. |
225 | GEN 9:19 | Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. |
237 | GEN 10:2 | Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. |
238 | GEN 10:3 | Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. |
239 | GEN 10:4 | Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. |
291 | GEN 11:24 | Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. |
292 | GEN 11:25 | Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. |
293 | GEN 11:26 | Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. |
294 | GEN 11:27 | Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. |
295 | GEN 11:28 | Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. |
298 | GEN 11:31 | Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. |
299 | GEN 11:32 | Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. |
304 | GEN 12:5 | Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, |
338 | GEN 14:1 | Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium |
346 | GEN 14:9 | scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. |
348 | GEN 14:11 | Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt: |
376 | GEN 15:15 | Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. |
395 | GEN 16:13 | Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. |
421 | GEN 17:23 | Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. |
433 | GEN 18:8 | Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. |
510 | GEN 20:14 | Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, |
511 | GEN 20:15 | et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. |
541 | GEN 21:27 | Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. |
550 | GEN 22:2 | Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. |
554 | GEN 22:6 | Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, |
572 | GEN 22:24 | Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha. |
602 | GEN 24:10 | Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. |
674 | GEN 25:15 | Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. |
702 | GEN 26:9 | Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. |
752 | GEN 27:24 | ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. |
774 | GEN 27:46 | Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. |
826 | GEN 29:30 | Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. |
860 | GEN 30:29 | At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. |
868 | GEN 30:37 | Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. |
875 | GEN 31:1 | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: |
883 | GEN 31:9 | Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. |
892 | GEN 31:18 | Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. |
910 | GEN 31:36 | Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, |
919 | GEN 31:45 | Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: |
921 | GEN 31:47 | quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. |
922 | GEN 31:48 | Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. |
936 | GEN 32:8 | Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, |
941 | GEN 32:13 | Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. |
952 | GEN 32:24 | Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant, |
978 | GEN 33:17 | Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. |
979 | GEN 33:18 | Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. |
1011 | GEN 34:30 | Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. |
1033 | GEN 35:21 | Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. |
1047 | GEN 36:6 | Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. |
1052 | GEN 36:11 | Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. |
1053 | GEN 36:12 | Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. |
1056 | GEN 36:15 | Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, |
1063 | GEN 36:22 | Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. |
1075 | GEN 36:34 | Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
1081 | GEN 36:40 | Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, |
1083 | GEN 36:42 | dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
1115 | GEN 37:31 | Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: |
1117 | GEN 37:33 | Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. |
1125 | GEN 38:5 | Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. |
1126 | GEN 38:6 | Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. |
1131 | GEN 38:11 | Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. |
1132 | GEN 38:12 | Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. |
1133 | GEN 38:13 | Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. |
1134 | GEN 38:14 | Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. |
1144 | GEN 38:24 | Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. |
1187 | GEN 40:14 | Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: |
1205 | GEN 41:9 | Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: |
1236 | GEN 41:40 | Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. |
1238 | GEN 41:42 | Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. |
1245 | GEN 41:49 | Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. |
1270 | GEN 42:17 | Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. |
1278 | GEN 42:25 | Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. |
1306 | GEN 43:15 | Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. |
1378 | GEN 45:19 | Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. |
1400 | GEN 46:13 | Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron. |
1427 | GEN 47:6 | Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. |
1550 | EXO 1:17 | Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. |
1569 | EXO 2:14 | Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? |
1622 | EXO 4:20 | Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. |
1627 | EXO 4:25 | Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. |
1688 | EXO 7:2 | Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua. |
1695 | EXO 7:9 | Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. |
1705 | EXO 7:19 | Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. |
1751 | EXO 9:8 | Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. |
1753 | EXO 9:10 | Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis: |
1769 | EXO 9:26 | Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. |
1840 | EXO 12:23 | Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. |
1851 | EXO 12:34 | Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. |
1887 | EXO 13:19 | Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum. |
1897 | EXO 14:7 | Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus. |
1906 | EXO 14:16 | Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum. |