8 | GEN 1:8 | Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. |
31 | GEN 1:31 | Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |
54 | GEN 2:23 | Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. |
62 | GEN 3:6 | Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. |
65 | GEN 3:9 | Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? |
66 | GEN 3:10 | Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. |
109 | GEN 5:3 | Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
112 | GEN 5:6 | Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. |
113 | GEN 5:7 | Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. |
115 | GEN 5:9 | Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. |
118 | GEN 5:12 | Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. |
121 | GEN 5:15 | Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. |
124 | GEN 5:18 | Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. |
131 | GEN 5:25 | Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. |
134 | GEN 5:28 | Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: |
136 | GEN 5:30 | Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. |
143 | GEN 6:5 | Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, |
178 | GEN 7:18 | Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. |
213 | GEN 9:7 | Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. |
234 | GEN 9:28 | Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. |
270 | GEN 11:3 | Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: |
271 | GEN 11:4 | et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. |
274 | GEN 11:7 | Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. |
278 | GEN 11:11 | Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. |
280 | GEN 11:13 | Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. |
282 | GEN 11:15 | Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. |
283 | GEN 11:16 | Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. |
285 | GEN 11:18 | Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. |
286 | GEN 11:19 | Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. |
287 | GEN 11:20 | Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. |
288 | GEN 11:21 | Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. |
289 | GEN 11:22 | Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. |
290 | GEN 11:23 | Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. |
291 | GEN 11:24 | Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. |
292 | GEN 11:25 | Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. |
293 | GEN 11:26 | Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. |
317 | GEN 12:18 | Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? |
347 | GEN 14:10 | Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. |
375 | GEN 15:14 | Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. |
395 | GEN 16:13 | Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. |
459 | GEN 19:1 | Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, |
463 | GEN 19:5 | Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. |
467 | GEN 19:9 | At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. |
490 | GEN 19:32 | Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. |
499 | GEN 20:3 | Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. |
505 | GEN 20:9 | Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. |
515 | GEN 21:1 | Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. |
517 | GEN 21:3 | Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: |
563 | GEN 22:15 | Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: |
573 | GEN 23:1 | Vixit autem Sara centum viginti septem annis. |
634 | GEN 24:42 | Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, |
649 | GEN 24:57 | Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem. |
650 | GEN 24:58 | Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam. |
654 | GEN 24:62 | Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: |
670 | GEN 25:11 | Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. |
690 | GEN 25:31 | Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. |
721 | GEN 26:28 | Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, |
730 | GEN 27:2 | Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. |
748 | GEN 27:20 | Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. |
750 | GEN 27:22 | Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. |
758 | GEN 27:30 | Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, |
763 | GEN 27:35 | Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. |
768 | GEN 27:40 | erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] |
769 | GEN 27:41 | Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. |
775 | GEN 28:1 | Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: |
780 | GEN 28:6 | Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: |
786 | GEN 28:12 | Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, |
790 | GEN 28:16 | Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. |
794 | GEN 28:20 | Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, |
802 | GEN 29:6 | Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. |
827 | GEN 29:31 | Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. |
828 | GEN 29:32 | Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. |
879 | GEN 31:5 | dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. |
882 | GEN 31:8 | Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. |
886 | GEN 31:12 | Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. |
898 | GEN 31:24 | Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. |
918 | GEN 31:44 | Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. |
935 | GEN 32:7 | Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. |
959 | GEN 32:31 | Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. |
972 | GEN 33:11 | et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, |
1002 | GEN 34:21 | Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. |
1018 | GEN 35:6 | Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. |
1039 | GEN 35:27 | Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. |
1088 | GEN 37:4 | Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. |
1093 | GEN 37:9 | Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. |
1098 | GEN 37:14 | Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: |
1122 | GEN 38:2 | Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. |
1178 | GEN 40:5 | Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: |
1182 | GEN 40:9 | Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, |
1189 | GEN 40:16 | Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: |
1211 | GEN 41:15 | Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. |
1241 | GEN 41:45 | Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti |
1243 | GEN 41:47 | Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. |
1247 | GEN 41:51 | Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. |
1282 | GEN 42:29 | Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: |
1352 | GEN 44:27 | Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. |
1375 | GEN 45:16 | Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. |
1421 | GEN 46:34 | respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium. |