11 | GEN 1:11 | Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. |
12 | GEN 1:12 | Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
16 | GEN 1:16 | Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. |
24 | GEN 1:24 | Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. |
25 | GEN 1:25 | Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |
28 | GEN 1:28 | Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. |
38 | GEN 2:7 | Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. |
49 | GEN 2:18 | Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. |
50 | GEN 2:19 | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. |
51 | GEN 2:20 | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. |
52 | GEN 2:21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. |
56 | GEN 2:25 | Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. |
64 | GEN 3:8 | Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. |
71 | GEN 3:15 | Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] |
77 | GEN 3:21 | Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: |
80 | GEN 3:24 | Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. |
82 | GEN 4:2 | Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. |
84 | GEN 4:4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. |
85 | GEN 4:5 | Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. |
87 | GEN 4:7 | nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. |
93 | GEN 4:13 | Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. |
94 | GEN 4:14 | Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. |
97 | GEN 4:17 | Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. |
101 | GEN 4:21 | Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. |
105 | GEN 4:25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. |
109 | GEN 5:3 | Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
116 | GEN 5:10 | Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. |
135 | GEN 5:29 | vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
147 | GEN 6:9 | Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. |
154 | GEN 6:16 | Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. |
158 | GEN 6:20 | De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. |
161 | GEN 7:1 | Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. |
167 | GEN 7:7 | Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. |
173 | GEN 7:13 | In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: |
174 | GEN 7:14 | ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, |
185 | GEN 8:1 | Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. |
192 | GEN 8:8 | Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. |
193 | GEN 8:9 | Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. |
202 | GEN 8:18 | Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. |
203 | GEN 8:19 | Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. |
207 | GEN 9:1 | Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. |
211 | GEN 9:5 | Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. |
214 | GEN 9:8 | Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: |
216 | GEN 9:10 | et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. |
232 | GEN 9:26 | Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. |
233 | GEN 9:27 | Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] |
235 | GEN 9:29 | Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est. |
245 | GEN 10:10 | Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. |
256 | GEN 10:21 | De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. |
260 | GEN 10:25 | Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. |
267 | GEN 10:32 | Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. |
271 | GEN 11:4 | et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. |
276 | GEN 11:9 | Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. |
307 | GEN 12:8 | Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. |
316 | GEN 12:17 | Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. |
318 | GEN 12:19 | quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. |
320 | GEN 13:1 | Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. |
327 | GEN 13:8 | Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. |
337 | GEN 13:18 | Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. |
349 | GEN 14:12 | necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. |
354 | GEN 14:17 | Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. |
361 | GEN 14:24 | exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas. |
367 | GEN 15:6 | Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. |
374 | GEN 15:13 | Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. |
375 | GEN 15:14 | Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. |
387 | GEN 16:5 | Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. |
389 | GEN 16:7 | Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, |
393 | GEN 16:11 | Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. |
394 | GEN 16:12 | Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. |
397 | GEN 16:15 | Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. |
412 | GEN 17:14 | Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. |
417 | GEN 17:19 | Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. |
424 | GEN 17:26 | Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: |
433 | GEN 18:8 | Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. |
439 | GEN 18:14 | Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. |
444 | GEN 18:19 | Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. |
448 | GEN 18:23 | Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? |
449 | GEN 18:24 | si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? |
450 | GEN 18:25 | Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. |
451 | GEN 18:26 | Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. |
453 | GEN 18:28 | Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. |
467 | GEN 19:9 | At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. |
472 | GEN 19:14 | Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. |
474 | GEN 19:16 | Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. |
478 | GEN 19:20 | est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? |
484 | GEN 19:26 | Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. |
488 | GEN 19:30 | Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. |
489 | GEN 19:31 | Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. |
491 | GEN 19:33 | Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. |