106 | GEN 4:26 | Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. |
139 | GEN 6:1 | Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, |
144 | GEN 6:6 | pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, |
145 | GEN 6:7 | Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos. |
154 | GEN 6:16 | Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. |
156 | GEN 6:18 | Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. |
187 | GEN 8:3 | Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. |
218 | GEN 9:12 | Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: |
219 | GEN 9:13 | arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. |
221 | GEN 9:15 | et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. |
222 | GEN 9:16 | Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. |
223 | GEN 9:17 | Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. |
226 | GEN 9:20 | Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. |
243 | GEN 10:8 | Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, |
273 | GEN 11:6 | et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. |
350 | GEN 14:13 | Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. |
379 | GEN 15:18 | In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, |
385 | GEN 16:3 | tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. |
399 | GEN 17:1 | Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. |
400 | GEN 17:2 | Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. |
405 | GEN 17:7 | Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. |
409 | GEN 17:11 | et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. |
411 | GEN 17:13 | eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. |
417 | GEN 17:19 | Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. |
452 | GEN 18:27 | Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. |
456 | GEN 18:31 | Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. |
541 | GEN 21:27 | Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. |
546 | GEN 21:32 | Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. |
617 | GEN 24:25 | Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. |
624 | GEN 24:32 | Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. |
721 | GEN 26:28 | Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, |
882 | GEN 31:8 | Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. |
918 | GEN 31:44 | Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. |
930 | GEN 32:2 | Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. |
944 | GEN 32:16 | camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. |
974 | GEN 33:13 | Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. |
988 | GEN 34:7 | ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. |
996 | GEN 34:15 | Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; |
1029 | GEN 35:17 | ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. |
1124 | GEN 38:4 | Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan. |
1145 | GEN 38:25 | Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. |
1199 | GEN 41:3 | Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: |
1250 | GEN 41:54 | cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. |
1354 | GEN 44:29 | Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. |
1365 | GEN 45:6 | Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. |
1480 | GEN 49:6 | In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. |
1579 | EXO 2:24 | Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. |
1654 | EXO 5:21 | et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. |
1660 | EXO 6:4 | Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. |
1820 | EXO 12:3 | Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. |
1836 | EXO 12:19 | Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. |
1864 | EXO 12:47 | Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. |
1885 | EXO 13:17 | Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. |
1958 | EXO 16:10 | Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube. |
1968 | EXO 16:20 | Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses. |
2040 | EXO 19:13 | Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. |
2043 | EXO 19:16 | Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris. |
2066 | EXO 20:14 | Non mœchaberis. |
2099 | EXO 21:21 | Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. |
2171 | EXO 23:26 | Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo. |
2177 | EXO 23:32 | Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. |
2185 | EXO 24:7 | Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. |
2186 | EXO 24:8 | Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. |
2428 | EXO 31:7 | tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, |
2481 | EXO 33:7 | Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. |
2483 | EXO 33:9 | Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, |
2524 | EXO 34:27 | Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. |
2525 | EXO 34:28 | Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. |
2705 | EXO 39:40 | tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. |
2740 | EXO 40:32 | cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. |
2743 | EXO 40:35 | Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. |
2776 | LEV 2:13 | Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. |
2836 | LEV 5:5 | agat pœnitentiam pro peccato, |
2921 | LEV 8:3 | et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. |
2984 | LEV 10:6 | Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: |
3003 | LEV 11:5 | Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. |
3172 | LEV 15:3 | Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor. |
3219 | LEV 16:17 | Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. |
3271 | LEV 18:19 | Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. |
3284 | LEV 19:2 | Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. |
3329 | LEV 20:10 | Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. |
3398 | LEV 22:28 | Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. |
3439 | LEV 23:36 | Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. |
3450 | LEV 24:3 | extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. |
3455 | LEV 24:8 | Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: |
3550 | LEV 26:25 | inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, |
3567 | LEV 26:42 | Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: |
3571 | LEV 26:46 | et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. |
3606 | NUM 1:1 | Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: |
3661 | NUM 2:2 | Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. |
3718 | NUM 3:25 | Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, |
3719 | NUM 3:26 | ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. |
3731 | NUM 3:38 | Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. |
3747 | NUM 4:3 | a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. |
3748 | NUM 4:4 | Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum |
3759 | NUM 4:15 | Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: |
3767 | NUM 4:23 | a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis. |
3769 | NUM 4:25 | ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis, |
3772 | NUM 4:28 | Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. |