Wildebeest analysis examples for:   lat-latVUC   Word:    February 11, 2023 at 18:59    Script wb_pprint_html.py   by Ulf Hermjakob

2  GEN 1:2  Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
3  GEN 1:3  Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
4  GEN 1:4  Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
5  GEN 1:5  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
6  GEN 1:6  Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
8  GEN 1:8  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
9  GEN 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
11  GEN 1:11  Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
14  GEN 1:14  Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
16  GEN 1:16  Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
20  GEN 1:20  Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
22  GEN 1:22  Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
24  GEN 1:24  Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
26  GEN 1:26  et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
27  GEN 1:27  Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
28  GEN 1:28  Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
29  GEN 1:29  Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
33  GEN 2:2  Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
36  GEN 2:5  et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
42  GEN 2:11  Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
45  GEN 2:14  Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
46  GEN 2:15  Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
47  GEN 2:16  præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
48  GEN 2:17  de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
49  GEN 2:18  Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
50  GEN 2:19  Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
51  GEN 2:20  Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
52  GEN 2:21  Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
53  GEN 2:22  Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
54  GEN 2:23  Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
55  GEN 2:24  Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
56  GEN 2:25  Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
57  GEN 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
58  GEN 3:2  Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
60  GEN 3:4  Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
62  GEN 3:6  Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
65  GEN 3:9  Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
66  GEN 3:10  Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
67  GEN 3:11  Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
68  GEN 3:12  Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
69  GEN 3:13  Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.
70  GEN 3:14  Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
71  GEN 3:15  Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]
72  GEN 3:16  Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
73  GEN 3:17  Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
75  GEN 3:19  In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
76  GEN 3:20  Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
77  GEN 3:21  Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
78  GEN 3:22  et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
80  GEN 3:24  Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
81  GEN 4:1  Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
84  GEN 4:4  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
85  GEN 4:5  Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
86  GEN 4:6  Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
87  GEN 4:7  nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
88  GEN 4:8  Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
89  GEN 4:9  Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
90  GEN 4:10  Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
92  GEN 4:12  Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
93  GEN 4:13  Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
94  GEN 4:14  Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
95  GEN 4:15  Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
97  GEN 4:17  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
101  GEN 4:21  Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
103  GEN 4:23  Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
104  GEN 4:24  Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.]
105  GEN 4:25  Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
106  GEN 4:26  Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
108  GEN 5:2  Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
109  GEN 5:3  Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
110  GEN 5:4  Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
128  GEN 5:22  Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
130  GEN 5:24  Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
134  GEN 5:28  Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
135  GEN 5:29  vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
141  GEN 6:3  Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
142  GEN 6:4  Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
145  GEN 6:7  Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.
147  GEN 6:9  Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
151  GEN 6:13  dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
153  GEN 6:15  Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
154  GEN 6:16  Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.
155  GEN 6:17  Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
156  GEN 6:18  Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
157  GEN 6:19  Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
158  GEN 6:20  De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
159  GEN 6:21  Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
161  GEN 7:1  Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
162  GEN 7:2  Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
163  GEN 7:3  Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
164  GEN 7:4  Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
171  GEN 7:11  Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:
173  GEN 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
176  GEN 7:16  Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
177  GEN 7:17  Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
178  GEN 7:18  Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
179  GEN 7:19  Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
181  GEN 7:21  Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
183  GEN 7:23  Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
186  GEN 8:2  Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.