57 | GEN 3:1 | Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? |
65 | GEN 3:9 | Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? |
67 | GEN 3:11 | Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? |
69 | GEN 3:13 | Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. |
86 | GEN 4:6 | Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? |
87 | GEN 4:7 | nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. |
89 | GEN 4:9 | Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? |
90 | GEN 4:10 | Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. |
317 | GEN 12:18 | Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? |
318 | GEN 12:19 | quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. |
363 | GEN 15:2 | Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. |
369 | GEN 15:8 | At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? |
390 | GEN 16:8 | dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. |
415 | GEN 17:17 | Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? |
434 | GEN 18:9 | Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. |
437 | GEN 18:12 | Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? |
438 | GEN 18:13 | Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? |
439 | GEN 18:14 | Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. |
443 | GEN 18:18 | cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? |
448 | GEN 18:23 | Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? |
449 | GEN 18:24 | si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? |
453 | GEN 18:28 | Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. |
454 | GEN 18:29 | Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. |
455 | GEN 18:30 | Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. |
456 | GEN 18:31 | Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. |
457 | GEN 18:32 | Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. |
463 | GEN 19:5 | Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. |
467 | GEN 19:9 | At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. |
470 | GEN 19:12 | Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: |
478 | GEN 19:20 | est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? |
500 | GEN 20:4 | Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? |
501 | GEN 20:5 | nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. |
505 | GEN 20:9 | Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. |
506 | GEN 20:10 | Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? |
521 | GEN 21:7 | Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? |
531 | GEN 21:17 | Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. |
543 | GEN 21:29 | Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? |
555 | GEN 22:7 | dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? |
587 | GEN 23:15 | Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. |
597 | GEN 24:5 | Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es? |
615 | GEN 24:23 | Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum? |
623 | GEN 24:31 | dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. |
631 | GEN 24:39 | Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? |
639 | GEN 24:47 | Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. |
650 | GEN 24:58 | Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam. |
657 | GEN 24:65 | et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. |
681 | GEN 25:22 | Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. |
691 | GEN 25:32 | Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? |
702 | GEN 26:9 | Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. |
703 | GEN 26:10 | Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: |
720 | GEN 26:27 | locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? |
729 | GEN 27:1 | Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. |
746 | GEN 27:18 | Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? |
748 | GEN 27:20 | Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. |
752 | GEN 27:24 | ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. |
760 | GEN 27:32 | Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. |
761 | GEN 27:33 | Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? |
764 | GEN 27:36 | At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? |
765 | GEN 27:37 | Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? |
766 | GEN 27:38 | Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, |
773 | GEN 27:45 | et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die? |
800 | GEN 29:4 | Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. |
801 | GEN 29:5 | Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. |
802 | GEN 29:6 | Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. |
811 | GEN 29:15 | dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. |
821 | GEN 29:25 | et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? |
833 | GEN 30:2 | Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? |
846 | GEN 30:15 | Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. |
862 | GEN 30:31 | Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. |
885 | GEN 31:11 | Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. |
888 | GEN 31:14 | Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? |
889 | GEN 31:15 | nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? |
900 | GEN 31:26 | Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? |
901 | GEN 31:27 | cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? |
904 | GEN 31:30 | Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? |
911 | GEN 31:37 | et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. |
912 | GEN 31:38 | Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: |
917 | GEN 31:43 | Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? |
946 | GEN 32:18 | Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? |
956 | GEN 32:28 | Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. |
957 | GEN 32:29 | At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? |
958 | GEN 32:30 | Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. |
966 | GEN 33:5 | Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. |
969 | GEN 33:8 | Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. |
1012 | GEN 34:31 | Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? |
1092 | GEN 37:8 | Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. |
1094 | GEN 37:10 | Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? |
1110 | GEN 37:26 | Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? |
1114 | GEN 37:30 | et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? |
1136 | GEN 38:16 | Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? |
1138 | GEN 38:18 | Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, |
1141 | GEN 38:21 | interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. |
1149 | GEN 38:29 | Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. |
1159 | GEN 39:9 | nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? |
1180 | GEN 40:7 | sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? |
1181 | GEN 40:8 | Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. |
1234 | GEN 41:38 | locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? |
1235 | GEN 41:39 | Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? |
1254 | GEN 42:1 | Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? |
1260 | GEN 42:7 | et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. |